PL 40, col. 887

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

Magna sunt haec judicia tua, Domine Deus, judex
juste et fortis, qui judicas aequitatem et inscrutabilia
et profunda: quae cum considero, contremiscunt omnia
ossa mea, quoniam non securatur homo vivens
super terram: ut serviamus tibi pie et caste cunctis
diebus vitae nostrae in timore, et exsultemus tibi cum
tremore; ut non sit servitium sine timore, neque
gaudium sine tremore, et non glorietur accinctus aeque
ut discinctus [(III Reg. XX, 11)] , neque glorietur ante
te omnis caro, sed pavescat et contremiscat a facie
tua, cum ignoret homo utrum amore an odio dignus
sit; sed in futurum omnia reservantur incerta. Vidimus
enim multos, Domine, et audivimus a patribus
nostris (quod utique sine magno tremore non recolo,
sine multo timore non confiteor), ascendisse primitus
quidem usque ad coelos, et inter sidera nidum suum
collocasse; postmodum autem cecidisse usque ad
abyssos, et animas eorum in malis obstupuisse. Vidimus
stellas de coelo cecidisse ab impetu ferientis
caudae draconis, et eos qui jacebant in pulvere terrae,
a facie sublevantis manus tuae, Domine, mirabiliter
ascendisse. Vidimus vivos morientes, et mortuos a
morte surgentes; et eos qui inter filios Dei ambulabant,
in medio lapidum ignitorum quasi lutum ad
nihilum defluxisse. Vidimus lucem obtenebrasse, et
de tenebris lucem processisse, quia publicani et meretrices
praecedunt incolas in regno coelorum; filii
autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Quare
autem ista omnia, nisi quia in montem illum ascenderunt,
in quem primus ascendit angelus, et descendit
diabolus? Quos autem praedestinasti, ipsos et vocasti,
et sanctificasti, et mundasti, ut dignum habitaculum
sint tuae majestatis; cum quibus et in quibus
sunt tibi deliciae sanctae et mundae, in quibus tu delectaris,
et laetificas juventutem eorum, habitans cum
eis in medio eorum, ut ipsi templum sanctum tuum
sint, quod magnae dignitatis commendatio est humanitatis
nostrae.
CAPUT XXX. Anima humana unde, quid sit et quo beata.
Anima enim quam creasti non de
te, sed per Verbum tuum; non ex qualibet elementorum
materia, sed ex nihilo; quae quidem rationalis,
intellectualis, spiritualis, semper vivens,
semper in motu, quam signasti lumine vultus tui,
et consecrasti virtute lavacri tui: ita facta est
capax majestatis tuae, quod a te solo, et a nullo alio
possit impleri. Cum autem te habet, plenum est desiderium
ejus; et jam nihil aliud quod desideretur exterius,
restat. Dum autem aliquid exterius desiderat,
manifestum est quod te non habet interius; quo habito,
nihil est quod desideretur. Cum enim sis summum
et omne bonum; non habet quod desideret
amplius, si possidet omne bonum. Quod si non desiderat
omne bonum, restat ut desideret aliquid quod
non est omne bonum: ergo nec summum bonum,
ergo nec Deum, sed potius creaturam. Cum autem
creaturam desiderat, continuam famem habet; quia
licet quod desiderat de creaturis, adipiscatur, vacua
tamen remanet, quia nihil est quod eam impleat nisi
tu, ad cujus imaginem est creata. Imples autem tu
eos, qui nihil aliud desiderant praeter te; et facis eos
dignos te, sanctos, beatos, immaculatos et amicos
Dei; qui omnia reputant ut stercora, ut lucrifaciant
te solum [(Philipp. III, 8)] . Haec est beatitudo quam
homini contulisti; hic honor quo eum inter omnes
creaturas, sed et super omnes honorificasti, ut sit
admirabile nomen tuum in universa terra [(Psal. VIII, 2)] .
CAPUT XXXI. Ubi Deus habitet. Quod per sensus non inveniatur Deus. Quid Deum quaerendo quaeramus. Creaturarum de Deo testimonium. Qui ab homine ad Dei notitiam ascendatur. Deus sibi soli notus. Quatenus homini innotescat.
Ecce Domine Deus meus summe, omnipotentissime,
inveni locum ubi tu habitas: quia in anima

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.