PL 40, col. 888

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

quam creasti ad imaginem et similitudinem tuam [(Gen. I, 27)] ,
quae te solum quaerit et desiderat; quia
non in illa quae te non quaerit nec desiderat. Ego
erravi sicut ovis quae periit, quaerens te exterius, qui
es interius; et multum laboravi quaerens te extra me,
et tu habitas in me, si tamen ego desiderem te. Circuivi
vicos et plateas civitatis hujus mundi quaerens
te; et non inveni, quia male quaerebam foris, quod
erat intus. Misi nuntios meos omnes sensus exteriores,
ut quaererem te; et non inveni, quia male quaerebam.
Video enim, lux mea Deus qui illuminasti
me, quia male te per illos quaerebam; quia tu es intus,
et tamen ipsi unde intraveris nesciverunt.
Nam oculi dicunt, Si coloratus non fuit, per nos non
intravit; aures dicunt, Si sonitum non fecit, per nos
non transivit; nasus dicit, Si non oluit, per me non
venit; gustus dicit, Si non sapuit, per me non introivit;
tactus etiam addit, Si corpulentus non est, nihil
me de hac re interroges. Non ista sunt in te, Deus
meus. Non enim speciem corporis, nec decus
temporis, nec candorem lucis vel colorem, non dulces
melodiarum cantus et quaecumque dulce sonantia,
non florum et unguentorum vel aromatum odores,
non mella vel manna gustui delectabilia, non caetera
quaeque ad tangendum vel amplexandum amabilia,
nec omnia alia sensibus his subjecta quaero, cum Deum
meum quaero. Absit ut ista crediderim Deum meum quae
etiam a brutalium sensibus comprehenduntur. Et tamen
cum Deum meum quaero, quaero nihilominus quamdam
lucem super omnem lucem, quam non capit oculus;
quamdam vocem super omnem vocem, quam non capit
auris; quemdam odorem super omnem odorem, quem
non capit naris; quemdam dulcorem super omnem
dulcorem, quem non sapit gustus; quemdam amplexum
super omnem amplexum, quem non tangit
tactus exterioris hominis mei. Ista lux fulget, ubi
locus non capit; ista vox sonat, ubi tempus non
rapit; odor iste redolet, ubi flatus non spargit; sapor
iste sapit, ubi non est edacitas; amplexus iste tangitur,
ubi non divellitur. Hic est Deus meus, et non
aestimabitur alius ad illum; hoc quaero cum Deum
meum quaero, istud amo cum Deum meum amo.
Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam
nova; sero te amavi: et tu intus eras, et ego foris;
et ibi te quaerebam, et in ista formosa quae fecisti
deformis irruebam. Mecum eras, et ego tecum non
eram. Ea me tenebant longe a te, quae esse non poterant
nisi in te. Circumibam enim omnia quaerens
te, et propter omnia derelinquens me.
Interrogavi terram si esset Deus meus, et dixit
mihi quod non; et omnia quae in ea sunt, hoc idem
confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia
quae in eis sunt; et responderunt: Non sumus
Deus tuus; quaere super nos eum. Interrogavi flabiles
auras; et inquit universus aer cum omnibus incolis
suis: Fallitur Anaximenes; non sum ego Deus
tuus. Interrogavi coelum, solem, lunam, et stellas:
Neque nos sumus Deus tuus, inquiunt. Et dixi omnibus
quae circumstant fores carnis meae: Dixistis
mihi de Deo meo quod vos non estis; dicite mihi
de illo aliquid. Et exclamaverunt omnes voce grandi,
Ipse fecit nos. Interrogavi proinde mundi molem,
Dic mihi si es Deus meus, annon: et respondit voce
forti, Non sum, inquit, ego; sed per ipsum sum ego;
quem quaeris in me, ipse fecit me; super me quaere
qui regit me, qui fecit et te. Interrogatio creaturarum,
profunda consideratio ipsarum: responsio earum,
attestatio ipsarum de Deo, quoniam omnia
clamant, Deus nos fecit: quoniam, ut ait Apostolus, Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi
intellecta conspiciuntur
[(Rom. I, 20)]
.
Et redii ad me, et intravi in me; et aio ad me,
Tu quis es? Et respondi mihi, Homo rationalis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.