PL 40, col. 889

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

mortalis. Et incoepi discutere quid hoc esset: et
dixi, Unde hoc tale animal, Deus meus? Unde nisi
abs te? Tu fecisti me, et non ego ipse me. Quid tu?
Tu per quem vivo ego, tu per quem vivunt omnia.
Quid tu? Tu, Domine, Deus verus et solus, omnipotens
et aeternus, incomprehensibilis et immensus, qui
semper vivis et nihil moritur in te, immortalis, habitans
aeternitatem, mirabilis oculis Angelorum, inenarrabilis,
imperscrutabilis et innominabilis; Deus unus
et verus, terribilis et fortis; nesciens principium
neque finem, principium omnium atque finis, qui es
ante primordia saeculorum, et ante omnes saeculorum
origines. Tu es Deus et Dominus omnium quae
creasti; et apud te omnium stabilium stant causae, et
omnium mutabilium apud te immutabiles manent
origines, et omnium rationabilium et irrationabilium
atque temporalium sempiternae vivunt rationes. Dic
mihi supplici servo tuo, Deus meus, dic misericors
misero tuo, dic, quaeso per miserationes tuas; unde
hoc tale animal, nisi abs te, Deus? An quisquam sese
faciendi erit artifex? An aliunde quam a te trahitur
esse et vivere? Nonne tu es summum esse, a quo est
omne esse? Quidquid enim est, a te est, quia sine te
nihil est. Nonne tu es fons vitae, a quo fluit omnis
vita? Quidquid enim vivit, per te vivit, quia sine te
nihil vivit. Tu ergo, Domine, omnia fecisti. Quaero,
quis fecit me? Tu, Domine, fecisti me, sine quo factum
est nihil. Tu factor meus, ego opus tuum. Gratias
tibi ago, Domine Deus meus, per quem vivo ego,
et per quem omnia vivunt, quoniam fecisti me; gratias
tibi, plasmator meus, quia manus tuae fecerunt
me et plasmaverunt me [(Job. X, 8)] ; gratias tibi, lux
mea, quoniam illuminasti me, et inveni me. Ubi inveni
me, ibi cognovi me; ubi inveni te, ibi cognovi
te; ubi autem cognovi te, ibi illuminasti me. Gratias
tibi, lux mea, quoniam illuminasti me.
Quid est quod dixi, cognovi te? Nonne tu es Deus
incomprehensibilis et immensus, Rex regum et Dominus
dominantium, qui solus habes immortalitatem
et lucem habitas inaccessibilem, quem nullus hominum
vidit, sed nec videre potest [(I Tim. VI, 16)] ?
Nonne tu es Deus absconditus [(Isai. XLV, 15)] et imperscrutabilis
majestatis, solus tui ipsius maximus
cognitor et mirabilis contemplator? Quis ergo cognovit
quod nunquam vidit? Dixit enim Veritas tua, Non
videbit me homo, et vivet [(Exod. XXXIII, 20)]
; dixit et
praeco tuus per veritatem tuam, Deum nemo vidit unquam [(Joan. I, 18)]
.
Quis ergo cognovit quod nunquam
vidit? Dixit etiam Veritas tua, Nemo novit
Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius [(Matth. XI, 27)]
.
Sola Trinitas tua soli sibi integre
nota est, quae exsuperat omnem sensum. Quid est
ergo quod dixi, homo vanitati similis, quia cognovi
te? Quis enim cognovit te, nisi tu te? Tu quippe
solus Deus omnipotens, superlaudabilis, et supergloriosus,
et superexaltatus [(Dan. III, 52)] , et superaltissimus,
et superessentialis in sanctissimis et divinissimis
eloquiis nominaris; quoniam super omnem
essentiam intelligibilem sive intellectualem atque sensibilem,
et super omne nomen quod nominatur, non
solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, superessentialiter
et superintelligibiliter esse dignosceris;
quoniam superessentiali et occulta divinitate, super
omnem rationem, intellectum et essentiam inaccessibiliter
et imperscrutabiliter habitas in te ipso, ubi
lux inaccessibilis, et lumen imperscrutabile, et incomprehensibile,
et inenarrabile, ad quod non attingit
aliquod lumen, quoniam incontemplabile, et
invisibile, et superrationale, et superintelligibile, et
superinaccessibile, et superincommutabile, et superincommunicabile
creditur, quod nullus unquam Angelorum
vel hominum vidit, sed nec videre potest.
Hoc est coelum tuum, Domine, coelum celans superarcanum,
et superintelligibile, et superrationale, et
superessentiale lumen, de quo dicitur, Coelum coeli

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.