PL 40, col. 890

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

Domino [(Psal. CXIII, 16)]
. Coelum coeli, cui terra
est omne coelum, quia supermirabiliter superexaltatum
est super omne coelum, ad quod terra est etiam ipsum
empyreum coelum: hoc est coelum coeli Domino,
quia nulli nisi Domino. Ad quod nemo ascendit nisi
qui de coelo descendit, quia nemo novit Patrem, nisi
Filius et eorum Spiritus: et nemo novit Filium nisi
Pater et eorum Spiritus [(Matth. XI, 27)] . Soli quidem
tibi soli, Trinitas, integre nota es, Trinitas
sancta, Trinitas supermirabilis, et superinenarrabilis,
et superinscrutabilis, et superinaccessibilis, et superincomprehensibilis,
et superintelligibilis, et superessentialis,
superessentialiter exsuperans omnem
sensum, omnem rationem, omnem intellectum, omnem
intelligentiam, omnem essentiam supercoelestium
animorum: quam neque dicere, neque cogitare,
neque intelligere, neque cognoscere possibile
est, etiam oculis Angelorum. Unde ergo cognovi te,
Domine Deus altissimus super omnem terram, super
omne coelum, quem neque Cherubim perfecte cognoscunt
neque Seraphim; sed alis contemplationum
suarum velatur facies sedentis super solium excelsum
et elevatum, clamantes et dicentes, Sanctus,
sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est
omnis terra gloria ejus; et expavit Propheta, et dixit, Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum [(Isai. VI, 1-5)]
:
et expavit cor meum, et dixi, Vae
mihi quia non tacui, quia vir pollutus labiis ego
sum: sed dixi, Cognovi te. Verumtamen, Domine,
vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti fiunt
sine te. Et ego non tacebo, quoniam fecisti me, et
illuminasti me; et inveni me, et cognovi me, et inveni
te et cognovi te, quoniam illuminasti me.
Sed qualiter cognovi te? Cognovi te in te. Cognovi
te non sicut tibi es, sed cognovi te sicut mihi es;
et hoc non sine te, sed in te, quia tu es lux quae illuminasti
me. Sicut tibi es, soli tibi cognitus es: sicut
mihi es, secundum gratiam tuam et mihi cognitus es.
Sed quid mihi es? Dic mihi misericors misero tuo,
dic mihi per miserationes tuas, quid mihi es? Dic
animae meae, Salus tua ego sum [(Psal. XXXIV, 3)]
. Noli
abscondere a me faciem tuam, ne moriar. Sine me
loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem,
sine me loqui apud misericordiam tuam, quoniam
misericordia tua magna est super me. Loquar
ad Deum meum, cum sim pulvis et cinis [(Gen. XVIII,
27)] . Dic mihi supplici tuo, dic misericors misero
tuo, dic per miserationes tuas, quid mihi es? Et intonasti
desuper voce grandi in interiorem aurem cordis
mei, et rupisti surditatem meam, et audivi vocem
tuam, et illuminasti caecitatem meam, et vidi lucem
tuam, et cognovi quoniam Deus meus es. Propterea
dixi quod cognovi te; cognovi te, quoniam Deus meus
es; cognovi te solum verum Deum, et quem misisti
Jesum Christum. Erat enim tempus quando non cognoscebam
te. Vae tempori illi quando non cognoscebam
te! vae caecitati illi quando non videbam te! vae
surditati illi quando non audiebam te! Caecus et surdus,
per formosa quae fecisti deformis irruebam:
et mecum eras, et tecum non eram; et ea me tenebant
longe a te, quae non essent nisi essent in te. Illuminasti
me, lux; et vidi te, et amavi te; nemo
quippe te amat, nisi qui te videt; et nemo te videt,
nisi qui te amat. Sero te amavi, pulchritudo tam
antiqua; sero te amavi. Vae tempori illi quando non
amavi te!
CAPUT XXXII. Confessio fidei de summa Trinitate. De Dei Filio. De incarnationis mysterio. De judicio et resurrectione. De Spiritu sancto. Iterum de sancta Trinitate.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.