PL 40, col. 891
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
Gratias tibi, lux mea, quae illuminasti me, et
cognovi te. Qualiter cognovi te? Cognovi te solum
Deum vivum et verum creatorem meum; cognovi te
creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium,
Deum verum, omnipotentem, immortalem,
invisibilem, incircumscriptibilem, interminabilem,
aeternum et inaccessibilem, incomprehensibilem et
imperscrutabilem, incommutabilem, immensum et
infinitum, principium omnium visibilium et invisibilium
creaturarum, per quem omnia facta sunt, per
quem cuncta subsistunt elementa; cujus majestas
sicut principium nunquam habuit, sic nec desinit in
aeternum. Cognovi te unum solum verum Deum aeternum
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, tres
quidem personas, sed unam essentiam omnino simplicem,
indivisamque naturam; et Patrem a nullo,
Filium a Patre solo, et Spiritum sanctum pariter ab
utroque, absque initio, semper et sine fine Deum trinum
et unum solum verum Deum omnipotentem,
unum universorum principium, creatorem omnium
visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium,
qui tua omnipotenti virtute simul ab initio temporis
utramque de nihilo condidisti creaturam spiritualem
et corporalem, angelicam videlicet et mundanam,
ac deinde humanam quasi communem ex
corpore et spiritu constitutam. Cognovi te, et confiteor
te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum,
te Spiritum sanctum paracletum neque genitum
neque ingenitum, sanctam et individuam Trinitatem
in tribus coaequalibus personis consubstantialibus et
coaeternis, Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate,
corde credens ad justitiam, et ore confitens ad
salutem [(Rom. X, 10)] .
Cognovi te Deum et Dominum Jesum Christum Filium
Dei unigenitum, creatorem, salvatorem et redemptorem
meum, et totius humani generis, quem
confiteor ex Patre genitum ante saecula, Deum de
Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero,
non factum, sed genitum, consubstantialem et coaeternum
Patri et Spiritui sancto, per quem omnia facta
sunt a principio; firmiter credens, et veraciter confitens
te Deum unigenitum Jesum Christum, propter
salutem hominum a tota Trinitate communiter incarnatum,
et ex Maria perpetua virgine Spiritus sancti
cooperatione conceptum, verum hominem factum,
ex anima rationali et humana carne subsistentem. Qui
cum secundum divinitatem, Unigenite Dei, impassibilis
sis pariter et immortalis, propter nimiam dilectionem
tuam qua dilexisti nos, idem ipse Dei Filius
secundum humanitatem factus es passibilis et mortalis.
Qui propter salutem humani generis, unice Fili
Dei, in ligno crucis pati dignatus es passionem et
mortem, ut nos a morte perpetua liberares: atque ad
inferos, ubi sedebant in tenebris patres nostri, auctor
luminis descendisti, et die tertia gloriosus victor ab
inferis ad superos resurrexisti, resumens sacrum corpus,
quod pro peccatis nostris mortuum jacuerat in
sepulcro, et vivificans secundum Scripturas die tertia,
ut ipsum in Patris dextera collocares. Assumpta
namque tecum ex inferis captivitate, quam
captivaverat antiquus humani generis inimicus, verus
Dei Filius cum nostrae carnis substantia, id est, cum
anima et carne humana ex virgine assumpta, super
omnes coelos ascendisti, transcendens omnes ordines
Angelorum; ubi sedes ad dexteram Dei Patris, ubi
est fons vitae, et lumen inaccessibile, et pax Dei quae
exsuperat omnem sensum. Ibi te Deum verum et hominem
Jesum Christum adoramus et credimus, confitentes
te Patrem habere Deum; indeque venturum
judicem in fine saeculi exspectamus, ut judices vivos
et mortuos, et reddas omnibus, bonis et malis, secundum
opera sua, quae operati sunt in hac vita, vel
praemium vel supplicium, prout unusquisque dignus