PL 40, col. 905
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
tu enim veritas es. Doce me, quaeso, clementiam
tuam, sancta Veritas, te invocare in te; quia hoc
fieri quomodo oporteat nescio, sed a te doceri, beata
Veritas, humiliter imploro. Abs te enim sapere, desipere
est; te vero nosse, perfectum scire est. Erudi
me, divina sapientia, et doce me legem tuam. Credo
sane, quia quem tu erudieris beatus, et de lege
tua docueris eum. Desidero invocare te, quod quaeso
ut in veritate fiat. Quid est in veritate invocare veritatem,
nisi in Filio Patrem? Ergo, sancte Pater,
sermo tuus veritas est, principium verborum tuorum
veritas. Hoc quippe est verborum tuorum principium,
quod in principio erat Verbum. In ipso principio te
summum adoro Principium. In ipso veritatis Verbo
te, perfecta, invoco, Veritas, quo in ipsa eadem dirigas
me veritate et doceas. Quid enim dulcius, quam
Genitorem in nomine Unigeniti exorare, Patrem in
recordatione Filii ad pietatem inflectere, regem charissimae
sobolis denotatione mitigare? Sic rei solent
carceribus eripi, sic mancipati vinculis liberari, sic
tristem capitis excepti sententiam, non solum vitam,
sed insuper nancisci insolitam gratiam, dummodo
iratis principibus dilectae prolis intimaverint charitatem;
sic delinquentes servuli evadunt supplicia dominorum,
dum pro eis intervenit dulcedo filiorum.
Sic te, omnipotens Pater, per omnipotentis Filii tui
charitatem postulo, educ de carcere ad confitendum
nomini tuo animam meam [(Psal. CXLI, 8)] : libera
me a vinculis peccatorum, per coaeternum flagito unicum
tibi Natum; meque, cui propria merita lethalem
minantur sententiam, pretiosissimae ad dexteram
tuam consedentis prolis interpellatione restaura placatus
ad vitam. Quem enim alium dirigam intercessorem
tibi nescio, nisi hunc qui est propitiatio pro peccatis
nostris [(I Joan. II, 2)] , qui sedet ad dexteram
tuam, qui etiam interpellat pro nobis [(Rom. VIII,
34)] . Ecce advocatus meus apud te Deum et Patrem.
Ecce pontifex summus, qui non alieno eget expiari
sanguine, quia proprio fulget perfusus cruore. Ecce
hostia sancta, bene placens et perfecta, in odorem
suavitatis et oblata et accepta. Ecce agnus sine macula,
qui coram se tondentibus obmutuit [(Isai. LIII, 7)] ,
qui alapis caesus, sputis illitus, opprobriis affectus,
os suum non aperuit. Ecce qui peccatum non fecit,
peccata mea pertulit, et languores meos suo livore
sanavit [(I Petr. II, 22, 24)] .
CAPUT VI. Passio Filii repraesentatur Patri.
Aspice,
Pater pie, piissimum Filium pro me tam impia
passum. Respice, clementissime Rex, qui patitur,
et reminiscere benignus pro quo patitur. Nonne hic
est, mi Domine, innocens ille, quem, ut servum redimeres,
Filium tradidisti? Numquid auctor vitae hic
est, qui ut ovis ad occisionem ductus [(Isai. LIII, 7)] ,
tibique obediens usque ad mortem factus [(Philipp. II,
8)] , atrocissimae non timuit nescis subire genus? Recole,
totius salutis dispositor, quia hic ipse est, quem
etsi tua ex virtute genuisti, meae tamen infirmitatis
participem fieri voluisti. Vere haec est tua deitas,
quae meam induta naturam, crucis ascendit patibulum,
quae in assumpta carne triste tulit supplicium. Reduc,
Domine Deus meus, oculos majestatis tuae super opus
ineffabilis pietatis. Intuere dulcem natum toto corpore
extensum, cerne manus innoxias pio manantes
sanguine; et remitte placatus scelera quae patraverunt
manus meae. Considera inerme latus crudeli perfossum
cuspide; et renova me sacro-sancto fonte illo,
quem inde fluxisse credo. Vide immaculata vestigia,
quae non steterunt in via peccatorum [(Psal. I, 1)] , sed
semper ambulaverunt in lege tua, diris confixa clavis;
et perfice gressus meos in semitis tuis, facque odio
habere benignus omnem viam iniquitatis. Viam iniquitatis,
misericors, amove a me, facque me propitius