PL 40, col. 907
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
subjici gladio materiali. Ita exiguitas conditionis, si
tuae complacet pietati, magnitudini valebit pro viribus
respondere Conditoris. Et haec coelestis medicina,
bone Jesu, hoc tui antidotum amoris. Oro te per
antiquas misericordias tuas, infunde vulneribus meis,
quod rejecta vipereae contagionis bile, redintegret
me incolumitati pristinae: quo gustatum tuae nectar
suavitatis faciat me illecebrosa mundi prospera toto
affectu despicere, et nulla ejus pro te adversa formidare;
memorque perpetuae nobilitatis, semper fastidiam
ventos hujus transitorii tumoris. Nihil, quaeso,
sine te mihi dulcescat, nihil complaceat, nil pretiosum,
nil praeter te mihi arrideat speciosum: vilescant,
obsecro abs te, mihi omnia, sordeant universa.
Quod tibi adversum, sit mihi molestum; sic et beneplacitum,
indeficiens desiderium. Taedeat me gaudere
sine te, et delectet tristari pro te. Sit mihi nomen
tuum refocillatio, et memoria tua consolatio; fiant
mihi lacrymae meae panes [(Psal. XLI, 4)] , tuas die ac
nocte investigando justificationes; sit mihi bonum
lex oris tui super millia auri et argenti [(Psal. CXVIII,
72)] . Sit obedire tibi amabile; et resistere, exsecrabile.
Rogo te, spes mea, per omnes potestates tuas,
ut propitieris impietatibus meis. Adaperi aures meas
mandatis tuis, et ne declines, flagito per nomen sanctum
tuum, in verba malitiae cor meum, ad excusandas
excusationes in peccatis. Peto etiam per admirabilem
humilitatem tuam, ne veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me.
CAPUT VIII. Per passionis Christi meritum quanta orantis fiducia.
Ecce, omnipotens Deus, Pater Domini
mei, dispone benignus quomodo mihi miserearis;
quoniam quidquid pretiosius inveni, devote obtuli,
quidquid carius reperi, suppliciter praesentavi. Nihil
mihi reliqui, quin tuae exposuerim majestati; nihil
jam superest quod adjiciam, quia totam tibi delegavi
spem meam. Direxi tibi advocatum meum dilectum
Filium tuum, misi gloriosam progeniem inter me et
te mediatorem; misi, inquam, intercessorem, per
quem confido veniam. Misi verbis, quod pro me dixi
missum factis: et numeravi sanctissimae tibi sobolis
mortem, quam pro me credo fuisse perpessam. Credo
missam a te deitatem, meam suscepisse humanitatem:
in qua dignum duxit vincula, alapas, sputa irrisionesque
perferre, necnon crucem, clavos telumque suscipere.
Hanc olim infantiae vagitibus demolitam,
pueritiae pannis adstrictam, juventae sudoribus vexatam,
jejuniis maceratam, vigiliis afflictam, itineribus
fessam; postea affectam flagris, laceratam suppliciis,
deputatam cum mortuis, ditatam vero gloria resurrectionis
coelorum gaudiis induxit, et in dextera tuae
celsitudinis collocavit. En placatio mea, et propitiatio
tua.
Hic intende pius quem genueris Filium, et quem
redemeris servum. Hic aspice factorem, et ne despicias
facturam. Amplectere serenus pastorem, et recipe
misericors allatam propriis humeris ovem. Hic ipse
est fidelissimus pastor ille, qui dudum errabundam
per abrupta montium, per praecipitia vallium multis
quaesierat variisque laboribus; quique jam morienti,
jam per longa exsilia deficienti, tamen inventae gaudens
se supposuit, et miro sibi adnisu charitatis innixam
de confusionis abysso levavit, piisque astrictam
complexibus ad nonaginta novem unam quae perierat
reportavit [(Luc. XV, 4-7)] . Ecce, Domine mi rex, Deus
omnipotens, ecce pastor bonus refert tibi quod commisisti
ei. Suscepit, te disponente, ad salvandum hominem,
quem tibi restituit omni labe immunem. Ecce
tuum tibi charissimus Natus plasma reconciliat, quod
a te procul deviarat. En gregi tuo pastor mitis reformat,
quod praedo violentus abegerat. Reddit tuis conspectibus
servum, quem sua fecerat conscientia fugitivum:
ut qui per se meruit poenam, per fautorem