PL 40, col. 908
Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu
hujusmodi mereatur veniam; cuique pro culpis supererat
gehenna, tanto duce jam confidat revocari
ad patriam.
Potui per me te, sancte Pater, offendere; sed non
valui per me placare. Factus est adjutor meus, Deus
meus, tuus dilectus Filius, meam participans humanitatem,
ut curaret infirmitatem: quatenus unde
culpa emerserat offensionis, inde tibi immolaret sacrificium
laudis; meque per hoc redderet tuae pietati
placabilem, qui sedens ad dexteram tuam semper
meae substantiae se ostenderet esse consortem. Ecce
spes mea, ecce tota fiducia mea. Si me pro mea, ut
dignum est, despicis iniquitate; respice me saltem
miserans pro dilectae sobolis charitate. Attende in Filio,
quo propitieris servo: vide carnis sacramentum,
et remitte carnis reatum. Quoties beatae prolis tibi
patent vulnera, delitescant, obsecro, scelera mea.
Quoties rubet pretiosus pio de latere sanguis, diluatur,
obsecro, labes meae pollutionis. Et quia te caro lacessivit
ad iram, caro te flectat, imploro, ad misericordiam;
ut, si me caro seduxit ad culpam, caro
deducat ad veniam. Multum quippe est quod mea meretur
impietas; longe autem majus, quod Redemptoris
mei reposcit jure pietas. Magna enim est mea injustitia;
satis vero major Redemptoris justitia.
Quanto namque est superior Deus homine, mea malitia
est inferior ejus bonitate, ut qualitate, etiam
quantitate. Quid enim delinquere posset homo, quod
non redimeret Filius Dei factus homo? Quae tantum
superbia tumeret, quam non tanta humilitas sterneret?
Quodnam esset mortis imperium, quod Nati Dei
non destrueret crucis supplicium? Nimirum, Deus
meus, si aequa lance delicta peccantis hominis, et redimentis
gratia librentur auctoris; non tantum oriens
ab occidente, seu inferior separatur infernus a summo
coeli cardine. Jam, lucis optime creator, jam culpis
ignosce meis, pro dilecti Filii laboribus immensis.
Jam ejus, quaeso, pietati mea impietas, ejus modestiae
mea perversitas et mansuetudini donetur
ferocitas. Jam sua meam humilitas superbiam, patientia
impatientiam, benignitas duritiam, obedientia inobedientiam,
tranquillitas inquietudinem, dulcedo
amaritudinem, suavitas iram, charitas lucrifaciat crudelitatem.
CAPUT IX. Spiritus sancti invocatio.
Jam,
divini amor numinis, Patris omnipotentis prolisque
beatissimae sancta communicatio, omnipotens paraclete
Spiritus, moerentium clementissime consolator,
jam cordis mei penetralibus potenti illabere virtute,
et tenebrosa quaeque laris neglecti latibula
corusci luminis fulgore pius habitator laetifica, tuique
roris abundantia longo ariditatis marcescentia squalore
visitando fecunda. Saucia interioris hominis
arcana tui amoris jaculo, et tepentis medullas jecoris
flammis salutaribus penetrando succende, sanctique
fervoris igne illustrando intima mentis ac corporis
universa depasce. Pota me torrente voluptatis tuae, ut
nil jam mundanorum degustare libeat venenatae dulcedinis.
Judica me, Domine, et discerne causam meam
de gente non sancta [(Psal. XLII, 1)] : doce me facere
voluntatem tuam, quia Deus meus es tu [(Psal. CXLII,
10)] . Credo ergo quia quemcumque inhabitaveris, Patris
ac pariter Filii domicilium condis. Beatus qui te
merebitur hospitem, quoniam per te Pater et Filius
apud eum facient mansionem [(Joan. XIV, 23)] . Veni
jam, veni, benignissime dolentis animae consolator, in
opportunitatibus et tribulatione adjutor. Veni, mundator