PL 40, col. 913

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

et humanitatis in unitate personae; ut non alter
Deus, alter homo esset, sed unus idemque Deus et
homo, homo et Deus. Sed licet mirabili dignatione
Verbum caro factum sit, neutra tamen ex duabus
naturis in aliam mutata est substantiam. Trinitatis
mysterio quarta non est addita persona. Unita quippe
est, non confusa Verbi Dei hominisque substantia:
ut in Deum quod ex nobis susceptum fuerat perveniret,
et illud quod nunquam non fuerat, idem quod
semper fuerat permaneret. O admirabile mysterium!
o inenarrabile commercium! o mira semperque miranda
divinae propitiationis benignitas! Servi digni
non fuimus, et ecce filii Dei facti sumus; haeredes
quidem Dei, cohaeredes autem Christi [(Rom. VIII, 17)] .
Unde hoc nobis, et quid nos ad haec?
Sed rogo te, clementissime Pater Deus, per hanc
inaestimabilem pietatem, bonitatem et charitatem
tuam, ut dignos nos facias multis et magnis promissionibus
ejusdem Filii tui Domini nostri Jesu Christi.
Manda virtuti tuae, et confirma hoc quod operatus es
in nobis [(Psal. LXVII, 29)] . Perfice quod coepisti, ut
ad plenam tuae pietatis gratiam mereamur pervenire.
Fac nos per Spiritum sanctum intelligere, et mereri,
et debito semper honore venerari hoc magnum pietatis
mysterium, quod manifestatum est in carne,
justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum
est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum
est in gloria [(I Tim. III, 16)] .
CAPUT XVII. Quanta Deo debeamus. Quod de ipso ei serviamus. Ex vi collatorum munerum petitio aliorum.
O quantum tibi sumus debitores, Domine
Deus noster, tanto redempti pretio, tanto salvati
dono, et tam glorioso adjuti beneficio! Quantum a
nobis miseris timendus est et amandus, benedicendus
et laudandus, honorandus et glorificandus, qui
nos sic amasti, sic salvasti, sic sanctificasti, sic sublimasti!
Tibi nempe debemus omne quod possumus,
omne quod sapimus, omne quod vivimus. Et quis
habet quidquam non tuum? Tu, Domine Deus noster,
a quo bona cuncta procedunt, propter te et nomen
sanctum tuum da nobis de bonis tuis, ut de donis
ac datis tuis serviamus tibi, et in veritate placeamus,
atque debitas quotidie laudes rependamus tibi pro
tantis beneficiis misericordiae tuae: non enim aliunde
possumus tibi servire neque placere, nisi de tuo
munere. Omne datum optimum, et omne donum perfectum
desursum est, descendens a te Patre luminum,
apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio [(Jacobi I, 17)]
.
Domine Deus noster, Deus pie, Deus bone, Deus
omnipotens, Deus ineffabilis et incircumscriptae
naturae, institutor omnium rerum, et Domini nostri
Jesu Christi Pater, qui eumdem dilectum Filium
tuum Dominum nostrum dulcissimum misisti de sinu
tuo ad publicum nostrum suscipere vitam nostram,
ut nobis donaret suam, essetque perfectus Deus ex
te Patre, et perfectus homo ex matre, totus Deus et
totus homo, unus idemque Christus, aeternus et temporalis,
immortalis et moriturus, creator et creatus,
fortis et infirmus, victor et victus, nutritor et nutritus,
pastor et ovis, temporaliter mortuus et tecum
vivens in aeternum: suis dilectoribus vitae municipatum
promittens dedit, et nobis dixit, Quodcumque
petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis [(Joan.
XV, 16)]
. Per ipsum summum sacerdotem et verum
pontificem et bonum pastorem, qui se tibi obtulit in
sacrificium, ponens animam suam pro grege suo, te
rogo: per ipsum qui sedet ad dexteram tuam et
interpellat pro nobis, Redemptorem et advocatum
nostrum, pietati et bonitati tuae supplico, clementissime
et amantissime et benignissime amator hominum
Deus, ut des mihi cum eodem Filio tuo et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.