PL 40, col. 912

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

Supereminet enim omnem scientiam tua inaestimabilis
charitas, quam ostendisti nobis indignis pro sola
bonitate et pietate tua. Filius namque tuus Dominus
noster, non Angelos, sed semen Abrahae apprehendit [(Hebr. II, 16)] ,
assimilatus nobis per omnia, absque
peccato.
Humanam itaque, non angelicam suscipiens naturam,
et eam stola sanctae resurrectionis et immortalitatis
glorificans, vexit super omnes coelos, super
omnes choros Angelorum, super Cherubim et Seraphim,
collocans ad dexteram tuam. Hanc autem
laudant angeli, adorant Dominationes, et omnes Virtutes
coelorum tremunt super se hominem Deum.
Haec nempe est mihi tota spes omnisque fiducia. Est
enim in ipso Jesu Christo Domino nostro uniuscujusque
nostrum portio, caro et sanguis. Ubi ergo portio
mea regnat, ibi me regnare credo. Ubi caro mea
glorificatur, ibi gloriosum me esse cognosco. Ubi
sanguis meus dominatur, ibi dominari me sentio.
Quamvis peccator sim, de hac communione gratiae
non diffido. Et si peccata mea prohibent, substantia
mea requirit. Et si delicta mea me excludunt, naturae
communio non repellit. Non enim tam immitis est
Dominus, ut obliviscatur hominis, et non meminerit
ipsius quem ipse gestat; ut quem mei causa susceperit,
ejus non me causa requirat. Mitis certe et valde
benignus est Dominus Deus noster, et diligit carnem
suam, membra sua, viscera sua, in ipso Deo et Domino
nostro Jesu Christo dulcissimo, benignissimo
atque clementissimo: in quo jam resurreximus, jam
coelos conscendimus, jam in coelestibus consedemus.
Caro nostra nos diligit: habemus autem praerogativam
sanguinis nostri in ipso. Sumus vero membra
ejus et caro ejus. Ipse denique est caput nostrum,
ex quo totum corpus, sicut scriptum est, Os ex ossibus
meis, et caro de carne mea; et, Erunt duo in carne
una [(Gen. II, 23, 24)]
; et, Nemo unquam carnem suam
odio habet, sed fovet et diligit eam. Mysterium hoc
magnum est: ego dico, in Christo et in Ecclesia [(Ephes.
V, 29, 32)]
, ait Apostolus.
CAPUT XVI. Gratiae inde aguntur. Quod duplex in Christo natura et una persona. Postulatio ex intuitu hujus mysterii.
Gratias itaque tibi ago labiis et
corde et omni qua valeo virtute, infinitae misericordiae
Domine Deus noster, pro omnibus miserationibus
tuis, quibus mirabiliter nobis perditis subvenire
dignatus es per eumdem Filium tuum, Salvatorem et
recuperatorem nostrum, qui mortuus est propter
peccata nostra, et resurrexit propter justificationem
nostram [(Rom. IV, 25)] : et nunc vivens sine fine sedet
ad dexteram tuam, et interpellat pro nobis [(Id. VIII,
34)] , et simul tecum miseretur, quia Deus est ex te
Patre, coaeternus tibi et consubstantialis per omnia,
unde potest nos in perpetuum salvare: sed secundum
id quod homo est, ex qua parte minor te est,
data ei a te omnis potestas in coelo et in terra [(Matth.
XXVIII, 18)] : ut in nomine Jesu omne genu flectatur,
coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua
confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est tua [(Philipp. II, 10, 11)] ,
Deus Pater omnipotens. Ipse
quidem constitutus est a te judex vivorum et mortuorum:
tu vero non judicas quemquam, sed omne
judicium tuum dedisti Filio tuo [(Joan. V, 22)] , in cujus
pectore reconditi sunt omnes thesauri sapientiae
et scientiae [(Coloss. II, 3)] . Ipse autem testis est et
judex; judex et testis [(Jerem. XXIX, 23)] , quem nulla
peccatrix conscientia effugere poterit: omnia enim
nuda et aperta sunt oculis ejus [(Hebr. IV, 13)] . Ipse
sane qui injuste judicatus est, judicabit orbem terrae
in aequitate, et populos in justitia [(Psal. XCV, 13)] .
Benedico ergo nomen sanctum tuum, et glorifico ex
toto corde meo, omnipotens et misericors Domine,
pro illa mirabili et inenarrabili conjunctione divinitatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.