PL 40, col. 918

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

succedunt per aevum; ubi continuus sine nocte dies
nescit habere tempus, ubi victor miles illis hymnidicis
Angelorum sociatus choris, cantat Deo sine cessatione
canticum de canticis Sion,
Nobile perpetua caput amplectente corona.
Utinam concessa mihi peccatorum venia, moxque hac
carnis sarcina deposita, utinam, utinam in tua gaudia
veram requiem habiturus intrarem, et in tuae civitatis
praeclara atque spatiosa moenia, coronam vitae de
manu Domini accepturus ingrederer: ut illis sanctissimis
choris interessem, ut cum beatissimis spiritibus
gloriae Conditoris assisterem, ut praesentem
Christi vultum cernerem, ut illud summum et ineffabile
et incircumscriptum lumen semper aspicerem,
sicque nullo metu mortis affici, sed de incorruptionis
perpetuae munere laetari possem sine fine!
CAPUT XXIII. Sanctorum hinc migrantium felicitas.
Felix anima quae terreno resoluta carcere libera coelum
petit! Secura est et tranquilla, non timet hostem
neque mortem; habet enim semper praesentem, cernitque
indesinenter pulcherrimum Dominum cui servivit,
quem dilexit, et ad quem tandem laeta et gloriosa
pervenit. Hanc vero tantae beatitudinis gloriam
nulla dies minuet, nullus improbus poterit auferre. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt: reginae
et concubinae laudaverunt eam
[(Cant. VI, 8)]
, dicentes, Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis
affluens, innixa super dilectum suum
[(Id. VIII, 5)]
? Quae est ista, quae progreditur sicut aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum
acies ordinata
[(Id. VI, 9)]
? Quam laeta exit, festina
currit, cum dilectum suum sibi dicentem attonitis auribus
audit: Surge, amica mea, speciosa mea, et
veni: jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit,
flores apparuerunt, tempus putationis advenit. Vox turturis
audita est in terra nostra, ficus protulit grossos
suos, florentes vineae dederunt odorem. Surge, propera,
amica mea, formosa mea, columba mea in foraminibus
petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem
tuam, sonet vox tua in auribus meis. Vox enim tua dulcis,
et facies tua decora [(Id. II, 10-14)]
. Veni, electa
mea, speciosa mea, columba mea, immaculata mea,
sponsa mea: veni, et ponam in te thronum meum,
quia concupivi speciem tuam. Veni ut laeteris in conspectu
meo cum Angelis meis, quorum societas tibi
a me repromissa est. Veni post multa pericula et labores,
intra in gaudium Domini tui, quod nemo tollet
a te.
CAPUT XXIV. Sanctorum invocatio.
Felices
sancti Dei omnes, qui jam pertransistis hujus mortalitatis
pelagus, et pervenire meruistis ad portum perpetuae
quietis, securitatis et pacis: securi et tranquilli,
semperque festivi atque gaudentes estis.
Obsecro vos per matrem charitatem, securi estis
de vobis, solliciti estote de nobis: securi estis de vestra
immarcescibili gloria, solliciti estote de nostra
multiplici miseria. Per ipsum vos rogo, qui vos elegit,
qui vos tales fecit, de cujus pulchritudine jam
satiamini, de cujus immortalitate immortales facti
estis, de cujus beatissima visione semper gaudetis,
estote jugiter memores nostri; subvenite nobis miseris,
qui adhuc in salo hujus vitae circumstantibus
agitamur procellis. Vos portae pulcherrimae, quae in
magnam surrexistis altitudinem, adjuvate nos vile pavimentum,
longe inferius jacens. Date manum, et erigite
jacentes super pedes: ut convalescentes de infirmitate,
fortes efficiamur in bello. Intercedite atque
orate constanter atque indesinenter pro nobis miseris
multumque negligentibus peccatoribus, ut per vestras

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.