PL 40, col. 919

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

orationes vestro sancto consortio conjungamur: quia
aliter salvi esse non possumus. Sumus namque valde
fragiles et nullius virtutis homunciones: animalia
ventris et carnis mancipia, in quibus vix aliquod probitatis
vestigium apparet. Et tamen sub Christi confessione
positi, ligno crucis ferimur, navigantes per
hoc mare magnum et spatiosum ubi sunt reptilia quorum
non est numerus, ubi sunt animalia pusilla cum
magnis [(Psal. CV, 25)] , ubi est draco saevissimus, semper
paratus ad devorandum, ubi sunt loca periculosa
Scylla et Charibdis, et alia innumerabilia, in quibus
naufragantur incauti, et in fide dubii. Orate Deum,
orate piissimi, orate, omnia agmina sanctorum et
universi coetus beatorum, ut vestris precibus meritisque
adjuti, salva nave et integris mercibus pervenire
mereamur ad portum perpetuae quietis, continuae
pacis, et nunquam finiendae securitatis.
CAPUT XXV. Coeli ardens desiderium. Coeli gloria et gaudia.
Mater Jerusalem, civitas sancta Dei,
charissima sponsa Christi, te amat cor meum, pulchritudinem
tuam nimium desiderat mens mea. Quam
decora, quam gloriosa, quam generosa tu es! Tota
pulchra es, et macula non est in te. Exsulta et laetare,
formosa principis filia, quia concupivit rex speciem
tuam, et amavit decorem tuum speciosus forma
prae filiis hominum. Sed qualis est dilectus tuus ex dilecto,
o pulcherrima? Dilectus tuus candidus et rubicundus,
electus ex millibus [(Cant. V, 9, 10)] . Sicut
malus inter ligna sylvarum, sic dilectus tuus inter filios.
Sub umbra illius quem desideravi, ecce laetus
sedeo: et fructus ejus dulcis gutturi meo [(Id. II, 3)] .
Dilectus tuus misit manum per foramen, et venter
meus intremuit a tactu ejus [(Id. V, 4)] . In lectulo meo
per noctem quaesivi dilectum tuum, quaesivi, et inveni
eum [(Id. III, 1)] : teneo, nec dimittam eum, donec
introducat me in domum tuam, et in cubiculum
tuum, gloriosa genitrix mea. Ibi enim dabis mihi
dulcissima ubera tua [(Id. VII, 12)] abundantius et perfectius,
et saturabis me satietate mirifica, ita ut nec
esuriam, neque sitiam in aeternum. Felix anima mea,
semperque in saecula felix, si intueri meruero gloriam
tuam, beatitudinem tuam, pulchritudinem tuam, portas
et muros tuos, plateas tuas, mansiones tuas multas,
nobilissimos cives tuos, et fortissimum regem
tuum Dominum nostrum in decore suo.
Muri namque tui ex lapidibus pretiosis, portae tuae
ex margaritis optimis, plateae tuae ex auro purissimo,
in quibus jucundum alleluia sine intermissione concinitur.
Mansiones tuae multae quadris lapidibus fundatae,
sapphyris constructae, laterculis aureis coopertae;
in quas nullus ingreditur immundus, nullus habitat
inquinatus. Speciosa facta es et suavis in deliciis
tuis, mater Jerusalem. Nihil in te tale, quale hic patimur,
qualia in hac misera vita cernimus. Non sunt
tenebrae in te, neque nox, aut quaelibet diversitas
temporum. Non lucet in te lux lucernae, aut splendor
lunae, vel jubar stellarum; sed Deus de Deo, lux de
luce, sol justitiae semper illuminat te; Agnus candidus
et immaculatus, lucidus et pulcherrimus, est lumen
tuum. Sol tuus, claritas tua et omne bonum tuum,
hujus pulcherrimi Regis indeficiens contemplatio.
Ipse Rex regum in medio tui, et pueri ejus in circuitu
ejus. Ibi hymnidici Angelorum chori, ibi societas
supernorum civium. Ibi dulcis solemnitas omnium
ab hac tristi peregrinatione ad tua gaudia redeuntium.
Ibi Prophetarum providus chorus, ibi judex
Apostolorum numerus, ibi innumerabilium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.