PL 40, col. 920

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

martyrum victor exercitus, ibi sanctorum Confessorum
sacer conventus, ibi veri et perfecti monachi, ibi
sanctae mulieres, quae voluptates saeculi et sexum infirmitatis
vicerunt; ibi pueri et puellae, quae annos
suos moribus transcenderunt. Ibi sunt omnes oves et
agni, qui jam hujus voluptatis laqueos evaserunt. Exsultant
omnes in propriis mansionibus. Dispar gloria
singulorum, sed communis est laetitia omnium. Plena
et perfecta ibi regnat charitas; quia Deus est omnia
in omnibus [(I Cor. XV, 28)] , quem sine fine vident,
et semper videndo in ejus ardent amore. Amant et
laudant, laudant et amant. Omne opus eorum, laus
Dei, sine defectione, sine labore.
Felix ego, et vere in perpetuum felix, si post resolutionem
hujus corpusculi audire meruero illa
cantica coelestis melodiae, quae cantantur ad laudem
Regis aeterni ab illis supernae patriae civibus, beatorumque
spirituum agminibus. Fortunatus ego nimiumque
beatus, si et ego ipse meruero cantare ea,
et assistere regi meo, Deo meo, duci meo, et cernere
eum in gloria sua, sicut ipse polliceri dignatus est
dicens, Pater, volo ut quos dedisti mihi, sint mecum;
ut videant claritatem meam quam habui apud te ante
constitutionem mundi [(Joan. XVII, 24)]
; et alibi, Qui
mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister
meus erit [(Id. XII, 26)]
; et iterum, Qui diligit me,
diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo
ei me ipsum [(Id. XIV, 21)]
.
CAPUT XXVI. Rhythmus de gloria paradisi.
Ad perennis vitae fontem mens sitivit arida,
Claustra carnis praesto frangi clausa quaerit anima,
Gliscit, ambit, eluctatur exsul frui patria,
Dum pressuris ac aerumnis se gemit obnoxiam,
Quam amisit, cum deliquit, contemplatur gloriam
Praesens malum auget boni perditi memoriam.
Nam quis promat, summae pacis quanta sit laetitia?
Ubi vivis margaritis surgunt aedificia,
Auro celsa micant tecta, radiant triclinia,
Solis gemmis pretiosis haec structura nectitur,
Auro mundo, tanquam vitro urbis via sternitur.
Abest limus, deest fimus, lues nulla cernitur.
Hiems horrens, aestas torrens illic nunquam saeviunt.
Flos purpureus rosarum ver agit perpetuum,
Candent lilio, rubescit crocus, sudat balsamum,
Virent prata, vernant sata, rivi mellis influunt,
Pigmentorum spirat odor, liquor et aromatum,
Pendent poma floridorum non lapsura nemorum.
Non alternat luna vices, sol, vel cursus siderum:
Agnus est felicis urbis lumen inocciduum.
Nox et tempus desunt ei, diem fert continuum:
Nam et sancti quique, velut sol praeclarus, rutilant,
Post triumphum coronati mutuo conjubilant,
Et prostrati pugnas hostis jam securi numerant.
Omni labe defaecati, carnis bella nesciunt.
Caro facta spiritalis et mens unum sentiunt.
Pace multa perfruentes, scandala non perferunt.
Mutabilibus exuti, repetunt originem,
Et praesentem veritatis contemplantur speciem:
Hinc vitalem vivi fontis hauriunt dulcedinem.
Inde statum semper iidem existendi capiunt,
Clari, vividi, jucundi, nullis patent casibus.
Absunt morbi semper sanis, senectus juvenibus.
Hinc perenne tenent esse; nam transire transiit.
Inde virent, vigent, florent; corruptela corruit,
Immortalitatis vigor mortis jus absorbuit.
Qui scientem cuncta sciunt, quid nescire nequeunt.
Nam et pectoris arcana penetrant alterutrum,
Unum volunt, unum nolunt, unitas est mentium.
Licet cuique sit diversum pro labore meritum;
Charitas haec suum facit, quod amat in altero.
Proprium sic singulorum, commune fit omnium.
Ubi corpus, illuc jure congregantur aquilae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.