PL 40, col. 924

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

sed nec ab ullo mortalium in propria essentia
aliquando potuisse videri. Hinc etenim patenter datur
intelligi, quod unde Angeli te intuentur, inde et nos
post hanc vitam videbimus. Sed nec ipsi perfecte videre
possunt sicuti es: nulli denique alii tota, nisi
tibi soli, nota es omnipotens Trinitas.
CAPUT XXX. Dei proprietatum prosecutio. De personarum unitate et pluralitate in Deo.
Tu vero,
unitas deitatis, personarum pluralitate multiplex,
numerabiliter es innumerabilis; ac idcirco mensurabiliter
immensurabilis, et ponderabiliter imponderabilis.
Non enim summae bonitatis, quae tu ipse es,
profitemur originem, ex qua omnia, per quam omnia,
in qua omnia: sed ejus participatione dicimus bona
omnia. Nam tua divina substantia semper caruit ac
caret materia, licet non careat forma, forma scilicet
informata, forma formarum, forma formosissima;
quam dum imprimis quasi sigillum rebus singulis, eas
sine tui augmenti aut tui detrimenti mutabilitate procul
dubio a te facis differri. Quidquid autem in natura
creaturarum est, creatura tua est, o una Trinitas
et trina unitas Deus: cujus omnipotentia omnia
possidet, regit et implet quae creavit. Nec ideo te implere
omnia dicimus, ut te contineant, sed ut ipsa
potius a te contineantur. Nec particulatim imples
omnia, nec ullatenus ita putandum est, ut unaquaeque
creatura pro magnitudine portionis suae capiat te,
id est, maxima majus, et minima minus, cum sis potius
ipse in omnibus, sive omnia in te. Cujus omnipotentia
concludit universa, nec evadendi potentiam
tuam quis aditum invenire poterit. Qui enim te non
habet placatum, nequaquam evadet iratum, sicut scriptum
est: Neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque
a desertis montibus, quoniam Deus judex est [(Psal.
LXXIV, 7, 8)]
; et alibi, Quo ibo a spiritu tuo, et quo a
facie tua fugiam [(Psal. CXXXVIII, 7)]
? Immensitas divinae
magnitudinis tuae ista est, ut intelligamus te intra
omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non
exclusum. Et ideo interior es, ut omnia contineas;
et ideo exterior es, ut incircumscriptae magnitudinis
tuae immensitate omnia concludas. Per id ergo quod
exterior es, ostenderis esse creator; per id vero quod
interior es, gubernare omnia demonstraris. Ac ne
ea quae creata sunt sine te essent, tu intra omnia es:
verum ne sine te essent, tu exterior es: ut omnia
concludantur a te, non locali magnitudine, sed potentiali
praesentia, qui ubique praesens es, et omnia
tibi praesentia: quamvis quidam hoc intelligant, quidam
vero non intelligant.
Inseparabilis ergo naturae tuae unitas separabiles
non potest habere personas: quia sicut trinitas es in
unitate, et unitas in trinitate, sic separationem non
potes habere personarum. Nominantur quidem illae
personae aliquando singulae: sed ita te voluisti, Deus
Trinitas, inseparabilem ostendere in personis, ut nullum
ibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam
secundum relationis regulam non referatur: sicut
Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, vel Spiritus
sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur. Ea
vero nomina, quae substantiam, vel potentiam, vel
essentiam tuam significant, vel quidquid proprie dicitur
Deus, omnibus personis aequaliter conveniunt:
ut Deus, magnus, omnipotens, aeternus, et omnia
quae naturaliter de te Deo dicuntur. Non est ergo aliquod
naturae nomen, quod sic tibi Deo Patri convenire
valeat, ut aut Filio tuo aut Spiritui sancto convenire
nequeat Dicimus te Patrem naturaliter esse
Deum, sed naturaliter est Filius Deus, naturaliter est
et Spiritus sanctus Deus: non tamen tres dii, sed
unus naturaliter Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.