PL 40, col. 925

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

Idcirco inseparabilis es, sancta Trinitas Deus,
in personis sensu intelligenda, quamvis voce separabilia
habeas nomina, quia pluralem numerum in
naturae nominibus nullatenus recipis; in hoc enim ostenditur
personas non posse dividi in sancta Trinitate,
quae unus verus Deus est, quia cujuslibet personae
nomen semper ad alteram respicit personam.
Si Patrem dico, Filium ostendo: si Filium nomino,
Patrem praedico: si Spiritum sanctum appello, alicujus
esse spiritum necesse est intelligi, id est, Patris
et Filii. Haec est enim fides vera veniens de sana doctrina:
haec certe est fides catholica et orthodoxa,
quam me docuit, in sinu matris Ecclesiae, Deus, gratia
tua.
CAPUT XXXI. Invocatio ad sanctam Trinitatem.
Invocat itaque te, Domine, fides mea, quam dedisti
mihi propter bonitatem tuam ad salvationem meam.
Fidelis autem anima ex fide vivit, tenet in spe quod
videbit in re. Invocat te, Deus meus, casta conscientia,
et suavis amor fidei meae, quam discussis tenebris
ad veritatis intelligentiam perduxisti, et quam
tulta saeculi amaritudine, atque adhibita tuae dulcedinis
charitate, jucundam mihi et mellifluam reddidisti.
Invocat te, Trinitas beata, vox clara, et sincerus
amor fidei meae; quam ab ispis mihi enutriens
cunabulis illuminasti semper per illustrationem gratiae
tuae, et quam adaugens confirmasti in me per
documenta matris Ecclesiae. Te invoco, o beata et
benedicta et gloriosa una Trinitas, Pater et Filius
et Spiritus sanctus, Deus, Dominus, Paracletus; charitas,
gratia, communicatio; genitor, genitus, regenerans;
verum lumen, verum lumen ex lumine, vera
illuminatio; fons, flumen, irrigatio; ab uno omnia,
per unum omnia, in uno omnia; a quo omnia, per
quem omnia, in quo omnia; vivens vita, vita a vivente,
vivificator viventium; unus a se, unus ab uno,
unus ab ambobus; ὤν a se, ὤν ab altero, ὤν ab utroque;
verax Pater, veritas Filius, veritas Spiritus
sanctus. Una ergo Pater, Λόγος, Paracletus essentia,
una virtus, una bonitas.
CAPUT XXXII. Dei cum laude invocatio. Quod Deum laudare deceat.
Deus summa et vera beatitudo,
a quo, per quem, et in quo beata sunt omnia
quaecumque beata sunt. Deus vera et summa vita, a
quo, per quem, et in quo vivunt omnia quaecumque
vere et beate vivunt; Deus bonum et pulchrum, a
quo, per quem, et in quo bona et pulchra sunt omnia,
quaecumque bona et pulchra sunt; Deus cujus nos
fides excitat, spes erigit, charitas jungit; Deus qui
peti te jubes, et inveniri facis, et pulsantibus aperis;
Deus a quo averti cadere est, ad quem converti consurgere
est, in quo manere consistere est; Deus quem
nemo amittit nisi deceptus, nemo quaerit nisi admonitus,
nemo invenit nisi purgatus; Deus quem nosse
vivere est, cui servire regnare est, quem laudare salus
et gaudium animae est: te labiis et corde omnique
qua valeo virtute laudo, benedico atque adoro,
tuaeque clementiae et bonitati pro universis beneficiis
tuis gratias refero, et hymnum gloriae tuae cano,
Sanctus, sanctus, sanctus. Te invoco, o beata Trinitas,
ut venias in me, et templum me facias dignum
gloriae tuae. Rogo Patrem per Filium, rogo Filium
per Patrem, rogo Spiritum sanctum per Patrem
et Filium, ut et omnia vitia elongentur a me, et
omnes sanctae virtutes plantentur in me. Deus immense,
a quo omnia, per quem omnia, in quo
omnia facta sunt, visibilia et invisibilia; qui opera

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.