PL 40, col. 929

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

et omniscium Verbum; dicam interim quod valeo,
donec jubeas me venire ad te, ubi possim dicere quod
te decet, et me oportet. Et ideo suppliciter rogo, ne
respicias tantum ad id quod modo dico, quantum ad
id quod dicere opto. Cupio enim desiderio magno de
te eloqui quod oportet et decet: quia te decet laus,
et hymnus, tibique debetur omnis honor. Scis ergo,
occultorum cognitor Deus, quod non solum terra et
omnibus quae in ea sunt tu mihi charior es; sed etiam
ipso coelo et omnibus quae in eo sunt tu mihi acceptior,
tu mihi amabilior es: diligo enim te supra coelum
et terram, et caetera omnia quae in eis sunt, imo
nisi amore nominis tui quae transitoria sunt procul
dubio amanda non sunt. Amo te, Deus meus, amore
magno, magisque te amare cupio. Da mihi ut amem
te semper quantum volo, quantum debeo: ut tu solus
sis tota intentio et omnis meditatio mea; te mediter
per dies sine cessatione, te sentiam per soporem in
nocte, te alloquatur spiritus meus, tecum confabuletur
mens mea, lumine sanctae visionis tuae illustretur
cor meum: ut te rectore, te duce ambulem de virtute
in virtutem, tandemque videam te Deum deorum in
Sion [(Psal. LXXXIII, 8)] , nunc quidem per speculum
et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, ubi cognoscam
te sicut et cognitus sum [(I Cor. XIII, 12)] .
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)] .
Beati qui habitant in domo tua, Domine,
in saecula saeculorum laudabunt te [(Psal. LXXXIII, 5)] .
Rogo itaque te, Domine, per omnes miserationes
tuas, quibus de morte aeterna liberati sumus, mollifica
cor meum durum et lapideum, saxeum et ferreum,
tua sacratissima et potenti unctione: et fac me
per ignem compunctionis coram te omni hora hostiam
vivam fieri. Fac me in tuo conspectu cor contritum
et humiliatum semper habere, cum lacrymarum abundantia.
Fac me ex tuo desiderio huic mundo funditus
exstingui, et transeuntium rerum oblivisci prae
magnitudine timoris et amoris tui; usque adeo ut
de temporalibus nec lugeam, nec gaudeam; nec metuam
aliquid temporale, nec diligam; nec blandis
corrumpar, nec adversis concutiar. Et quia tua plena
valida est ut mors dilectio, absorbeat, quaeso, mentem
meam ab omnibus quae sub coelo sunt, ignita et
melliflua vis amoris tui: ut tibi soli inhaeream, solaque
tuae suavitatis memoria pascar. Descendat, Domine,
descendat, precor, descendat in cor meum
odor tuus suavissimus: ingrediatur amor tuus mellifluus.
Veniat mihi tui saporis mira et ineffabilis fragrantia,
quae sempiternas in me suscitet concupiscentias,
et ex corde meo producat venas salientis aquae
in vitam aeternam. Immensus es, Domine; et sine
mensura debes amari et laudari ab his quos tuo
pretioso sanguine redemisti, amator hominum benignissime.
Clementissime Domine, et aequissime judex, cui
omne judicium dedit Pater [(Joan. V, 22)] , sapientissimo
aequitatis tuae decernis imperio hoc rectum et
justum esse, ut filii hujus saeculi, noctis scilicet et tenebrarum,
praestantiori desiderio, virtute atque studio
diligant et quaerant perituras divitias et fugitivos honores,
quam nos servi tui diligamus te, Deus noster,
per quem facti et redempti sumus. Si enim homo hominem
tanta diligit dilectione, ut alter alterum vix
patiatur abesse; si sponsa sponso tanto mentis conglutinatur
ardore, ut prae magnitudine amoris nulla
perfrui valeat requie, chari sui absentiam non sine
magno moerore ferens: qua ergo dilectione, quo studio,
quo fervore anima quam desponsasti tibi in justitia
et fide, in misericordia et miserationibus, debet
diligere te Deum verum et pulcherrimum sponsum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.