PL 40, col. 930

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

qui nos sic amasti et salvasti, qui pro nobis tanta et
talia fecisti?
Quanquam autem haec infima habeant suas delectationes,
suosque amores; non tamen tali modo delectant,
sicut tu, Deus noster. In te enim delectatur
justus, quia amor tuus suavis est et quietus; nam
pectora quae possidet, dulcedine et suavitate et tranquillitate
replet. E contra amor saeculi et carnis anxius
est et perturbatus, animas certe quas ingreditur, quietas
esse non patitur; semper enim suspicionibus et
perturbationibus variisque timoribus sollicitat eas.
Tu itaque es delectatio rectorum, et merito; quies
enim valida est apud te et imperturbabilis vita. Qui
intrat in te, bone Domine, intrat in gaudium Domini
sui: et non timebit amplius, sed habebit se optime in
optimo, dicens: Haec requies mea in saeculum saeculi;
hic habitabo, quoniam elegi eam [(Psal. CXXXI, 14)]
: et
illud, Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco
pascuae ibi me collocavit [(Psal. XXII, 1, 2)]
.
Dulcis Christe, bone Jesu, reple, quaeso, semper
cor meum tua inexstinguibili dilectione, tua continua
recordatione: adeo ut sicut flamma urens totus ardeam
in tui amoris dulcedine, quem et aquae multae
in me nunquam possint exstinguere. Fac me, dulcissime
Domine, amare te, et desiderio tuo deponere
pondus omnium carnalium desideriorum, et terrenarum
concupiscentiarum gravissimam sarcinam, quae
impugnant et aggravant miseram animam meam:
ut post te expeditus in odore unguentorum tuorum
currens, usque ad tuae pulchritudinis visionem efficaciter
satiandus, quantocius te quoque duce merear
pervenire. Duo enim amores, alter bonus, alter malus,
alter dulcis, alter amarus, non se simul capiunt in uno
pectore. Et ideo si quis praeter te diligit aliud, non
est charitas tua, Deus, in eo. Amor dulcedinis, et dulcedo
amoris; amor non crucians, sed delectans, amor
sincere et caste, permanens in saeculum saeculi;
amor qui semper ardes et nunquam exstingueris,
dulcis Christe, bone Jesu, charitas Deus meus, accende
me totum igne tuo, amore tuo, suavitate et
delectatione tua, jucunditate et exsultatione tua, voluptate
et concupiscentia tua, quae sancta est et bona,
casta est et munda, tranquilla est et secura: ut totus
dulcedine amoris tui plenus, totus flamma charitatis
tuae succensus, diligam te Dominum meum ex toto
corde meo, totis medullis praecordiorum meorum;
habens te in corde et in ore, et prae oculis meis semper
et ubique, ita ut nullus in me adulterinis amoribus
pateat locus. Audi, Deus meus, audi, lumen
oculorum meorum, audi quae et peto, et da quae petam
ut audias. Pie et exorabilis Domine, ne efficiaris
mihi inexorabilis propter peccata mea; sed propter
bonitatem tuam suscipe preces servi tui, et da mihi
effectum petitionis et desiderii mei, intercedente et
orante et impetrante gloriosa genitrice tua, domina
mea, cum omnibus sanctis. Amen.
CAPUT XXXVI. Preces ad Christum prae desiderio charitatis et lacrymarum. Lacrymae amoris indices. Ad lacrymas anima quaerens Deum excitatur exemplo Annae. Excitatur et exemplo Magdalenae. Lacrymarum jugis gratia exoratur.
Christe Domine Verbum Patris,
qui venisti in hunc mundum peccatores salvos facere,
rogo te per indulgentissima misericordiae tuae viscera,
emenda vitam meam, meliora actus, compone
mores, tolle de me quod mihi nocet et tibi
displicet: da quod nosti tibi placere, et mihi prodesse.
Quis potest facere mundum de immundo conceptum
semine, nisi tu solus? Tu es Deus omnipotens
infinitae pietatis, qui justificas impios, et vivificas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.