PL 40, col. 931

Meditationes (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor incertus (Anselmu

mortuos, qui mutas peccatores et non sunt. Tolle
ergo de me quidquid tibi displicet in me; imperfecta
enim mea plurima vident oculi tui. Mitte, quaeso,
manum pietatis tuae, et tolle de me quidquid offendit
oculos bonitatis tuae in me. Coram te, Domine, est
sanitas et infirmitas mea; illam, precor, serva, istam
sana. Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac,
et salvus ero: tu qui infirma sanas, et sanata conservas,
qui solo nutu tuo restauras diruta et collapsa. Si
enim dignaris in agro tuo serere bonum semen, necesse
est ut manu pietatis tuae prius evellas spinas
vitiorum meorum.
Dulcissime, benignissime, amantissime, charissime,
pretiosissime, desiderantissime, amabilissime,
pulcherrime, infunde, obsecro, multitudinem dulcedinis
et charitatis tuae pectori meo, ut nihil terrenum,
nihil carnale desiderem vel cogitem; sed te solum
amem, te solum habeam in corde et in ore. Scribe
digito tuo in pectore meo dulcem memoriam tui melliflui
nominis, nulla unquam oblivione delendam.
Scribe in tabulis cordis mei voluntatem tuam et justificationes
tuas: ut te immensae dulcedinis Dominum,
et praecepta tua semper et ubique habeam prae oculis
meis, Succende mentem meam igne illo tuo quem
misisti in terram, et voluisti vehementer accendi [(Luc. XII, 49)] :
ut sacrificium spiritus contribulati et
cordis contriti obortis lacrymis quotidie offeram tibi.
Dulcis Christe, bone Jesu, sicut desidero, sicut tota
mente mea peto, da mihi amorem tuum sanctum et
castum, qui me repleat, teneat, totumque possideat.
Et da mihi evidens signum amoris tui, irriguum lacrymarum
fontem jugiter manantem, ut ipsae quoque
lacrymae tuum in me testentur amorem: ipsae prodant,
ipsae loquantur quantum te diligit anima mea,
dum prae nimia dulcedine amoris tui nequit se a lacrymis
continere.
Reminiscor, pie Domine, illius bonae mulieris,
quae ad tabernaculum rogatura pro filio venit, de qua
Scriptura refert, quod vultus ejus post lacrymas et
preces non sunt amplius in diversa mutati [(I Reg. I,
18)] . Sed memor tantae virtutis tantaeque constantiae,
dolore torqueor, et verecundia confundor: quia me
miserum nimis deorsum jacere intueor. Si enim ita
flevit, et in fletu perseveravit mulier quae quaerebat
filium; quomodo plangere et in planctu persistere
debet anima quae quaerit et amat Deum, et ad eum
pervenire desiderat? quomodo gemere ac flere debet
talis anima nocte ac die, quae praeter Christum nil
velit amare? Mirum quippe est, si jam non factae sunt
ei lacrymae suae panes die ac nocte. Respice ergo et
miserere mei, quia dolores cordis mei multiplicati
sunt. Da mihi consolationem tuam coelestem, et noli
spernere peccatricem animam, pro qua etiam mortuus
es. Da mihi, quaeso, lacrymas ex tuo affectu internas
quae peccatorum meorum possint solvere vincula,
et coelesti jucunditate semper repleant animam meam;
ut si non cum veris et perfectis monachis, quorum
vestigia nequeo imitari, saltem cum devotis mulieribus
quantulamcumque portionem in regno tuo merear
adipisci.
Venit quoque mihi in mentem alterius mulieris
mira devotio, quae te in sepulcro jacentem pio amore
quaerebat, quae recedentibus discipulis a sepulcro non
recedebat, quae sedebat tristis et moerens, et diu multumque
flebat: et surgens cum multis lacrymis iterum
iterumque antra sepulcri vigilantibus oculis explorabat,
si forte alicubi te videre posset, quem ferventi
desiderio quaerebat. Jam certe semel et iterum ingressa
viderat sepulcrum, sed nimium amanti non satis
erat: virtus enim boni operis perseverantia est.
Et quia prae caeteris dilexit, et diligendo flevit, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.