PL 40, col. 996

De triplici habitaculo (Auctor incertus), J. P. Migne

est, quia verum malum vel peccatum est. Aliter enim
non posset esse malum vel peccatum, nisi verum esset
malum vel peccatum; falsum enim malum non
est malum, ut falsum argentum non argentum est.
Potest aliquis a veritate dicere malum vel peccatum
exortum esse vel factum, et quodam modo opus esse
veritatis malum; quod omnino falsum est. Omne enim
verum a veritate est, et omne verum in quantum verum,
bonum est; a veritate igitur est verum esse, ut
sit malum vel peccatum, non ipsum malum vel peccatum;
aliud namque est ipsum malum, aliud verum
esse illud. Quamvis igitur ipsum malum bonum non
est, bonum est tamen verum esse ut sit illud. Nisi
enim bonum esset esse malum, nullo modo sineret
Deus illud fieri. Multa quippe bona de malis Omnipotens
facit, ut de adulterio hominum bonos format et
facit homines. Si autem et quadam illius lucis particula
quasi per angustas rimas infusa, haec et alia
omnia quae novimus, vera esse cognovimus; quali et
quanta luce scientiae et sapientiae illic illustrabimur,
ubi ipsum solem veritatis facie ad faciem videbimus,
id est, certa et vera sapientia cognoscemus? cujus
praesentia similes ei facit praesentes. Qui enim verae
sapientiae, verae pulchritudini, verae aeternitati adhaerebit,
sapiens utique et pulcher et aeternus erit.
Sic enim absentia ejus dissimiles ei omni modo facit.
Cujus aeternitas sine initio et sine fine est; (si
enim esset tempus quando non esset, quis eum faceret?)
quia ipse est solus Deus, et ante ipsum Deus
alius non erat, nec est, nec erit. Non forte se ipsum
creavit, cum nihil se ipsum creat; qua enim potentia
qui omnino non esset se ipsum faceret? Restat igitur
quod omnino factus non est Deus. Cum ergo nullo
modo Deus factus est, sine initio ante omnia erat.
Quidquid enim factum est, initium habet: et quidquid
initium habet, sine dubio factum est, non ab
alio nisi a Deo non facto, sed omnia faciente. Cujus
scientia sine ulla varietate cognitionis, et sine ullo
cursu huc et illuc innumerabilem varietatem omnium
creaturarum, Angelorum, hominum, stellarum, arenarum,
capillorum, verborum, cogitationum, momentorum
omnium, simul et semel comprehendit et
intelligit. Fons igitur et origo omnis scientiae Deus
est: quem quanto plus quis bibet, tanto plus sitiet.
CAPUT VI. Beatorum scientia. De trina visione, corporali, spirituali, intellectuali.
Incomparabiliter ergo
totius mundi regnum, ut supra diximus, etsi aeternum
esset, praecellit, societati Angelorum et sanctorum,
et praesenti ipsius Dei adesse visioni. In cujus
visione trina scientia nascitur: id est, homo qui cernit,
et Deus qui cernitur, et caeteri omnes omnia videbunt
et intelligent. Sicut enim per speculum vitreum
trina nobis visio administratur, quia nos ipsos, et
ipsum speculum, et quidquid praesens adest videmus;
sic per speculum divinae claritatis, et ipsum Deum ut
est, videbimus, quantum possibile erit creaturae, et
nos ipsos, et caeteros vera et certa scientia cognoscemus.
Tunc abdita creaturarum, et ipsius inferni, videndo
Deum videbimus. Tunc justis manifestum erit,
quomodo Deus est invisibilis, incomparabilis, sine
initio et sine fine, ante omnia et post omnia: quidquid
interest inter nasci, quod ad Filium pertinet; et
procedere, quod ad Spiritum sanctum, excepto quod
unus ex uno natus sit, alter ex duobus processit: et
quomodo Pater non praecessit Filium tempore, sed
origine, nec Spiritum sanctum: et quomodo omnia
Dei unum sunt in Deo, excepto quod ad relationem
pertinet; nam sapientia Dei et veritas et aeternitas
non diversa sunt inter se, sed unum sunt sicut caetera
omnia; sapientia enim Dei non magis sapientia
quam veritas est, et non magis veritas est quam sapientia,
quam aeternitas, quam caetera Dei omnia;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.