PL 40, col. 997

De triplici habitaculo (Auctor incertus), J. P. Migne

unum enim sunt in Deo, et non solum haec inter se
eadem sunt in Deo, sed non aliud sunt quam ipse
Deus: et quomodo mundus erat in Deo, antequam in
se ipso esset, non mundus, sed Deus: et quomodo
ubique totus sine loco, magnus sine quantitate, bonus
sine qualitate: et quomodo omnia penetrat munda
et immunda sine sui pollutione. Si enim lux ista
visibilis omnia loca illustrat, et sterquilinia etiam penetrat
sine fetore, et sine sui pollutione; quanto magis
Deus, qui est invisibilis et incommutabilis lux,
omnia penetrat, regit, sustinet, circumdat, illustrat,
sine ulla mutatione vel pollutione, non solum coelestia
et terrestria, sed etiam infernalia?
Tunc erit electis Dei trina visio, id est, corporalis,
qua corpora cernentur; quorumdam splendentia ut
sol, quorumdam ut luna, aliorum ut stellae. Et spiritualis,
qua similitudines corporum in spiritu et non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.