PL 41, col. 231

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 8.6 · City of God 8.5 · City of God 8.0

mutari potest, aliqua re potest, et ideo incommutabile
recte dici non potest.
CAPUT VI.-- De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.
Viderunt ergo isti philosophi, quos caeteris non immerito
fama atque gloria praelatos videmus, nullum
corpus esse Deum: et ideo cuncta corpora transcenderunt
quaerentes Deum. Viderunt quidquid mutabile
est, non esse summum Deum: et ideo omnem animam
mutabilesque omnes spiritus transcenderunt,
quaerentes summum Deum. Deinde viderunt omnem
speciem in re quacumque mutabili, qua est quidquid
illud est, quoquo modo et qualiscumque natura est,
non esse posse nisi ab illo qui vere est, quia incommutabiliter
est. Ac per hoc sive universi mundi corpus,
figuras, qualitates, ordinatumque motum, et elementa
disposita a coelo usque ad terram, et quaecumque
corpora in eis sunt; sive omnem vitam, vel quae
nutrit et continet, qualis est in arboribus; vel quae
et hoc habet et sentit, qualis est in pecoribus; vel
quae et haec habet et intelligit, qualis est in hominibus;
vel quae nutritorio subsidio non indiget, sed
tantum continet, sentit, intelligit, qualis est in Angelis,
nisi ab illo esse non posse qui simpliciter est:
quia non aliud illi est esse, aliud vivere, quasi possit
esse non vivens; nec aliud illi est vivere, aliud intelligere,
quasi possit vivere non intelligens; nec aliud
illi est intelligere, aliud beatum esse, quasi possit intelligere
et non beatus esse; sed quod est illi vivere,
intelligere, beatum esse, hoc est illi esse. Propter
hanc incommutabilitatem et simplicitatem intellexerunt
eum et omnia ista fecisse, et ipsum a nullo fieri
potuisse. Consideraverunt enim, quidquid est, vel
corpus esse, vel vitam; meliusque aliquid vitam esse,
quam corpus; speciemque corporis esse sensibilem,
intelligibilem vitae. Proinde intelligibilem speciem
sensibili praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae visu
tactuque corporis sentiri queunt: intelligibilia, quae
conspectu mentis intelligi possunt. Nulla est enim
pulchritudo corporalis, sive in statu corporis, sicut
est figura, sive in motu, sicut est cantilena, de qua
non animus judicet. Quod profecto non posset, nisi
melior in illo esset haec species, sine tumore molis,
sine strepitu vocis, sine spatio vel loci vel temporis.
Sed ibi quoque nisi mutabilis esset, non alius alio melius
de specie sensibili judicaret: melius ingeniosior
quam tardior, melius peritior quam imperitior, melius
exercitatior quam minus exercitatus, et idem
ipse unus cum proficit, melius utique posteaquam
prius. Quod autem recipit magis et minus, sine dubitatione
mutabile est. Unde ingeniosi et docti et in
his exercitati homines facile collegerunt, non esse in
eis rebus primam speciem, ubi mutabilis esse convincitur.
Cum igitur in eorum conspectu et corpus et
animus magis minusque speciosa essent, et si
omni specie carere possent, omnino nulla essent, viderunt
esse aliquid ubi prima esset et incommutabilis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.