PL 41, col. 233

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 8.8 · City of God 8.9 · City of God 8.0

gloria, pecunia, et si quid hujusmodi, non sic addiderunt,
ut finale esset, id est propter se ipsum appetendum,
sed propter aliud; bonumque esset hoc
genus bonis, malum autem malis. Ita bonum hominis,
qui vel ab animo, vel a corpore, vel ab utroque
expetiverunt, nihil aliud quam ab homine expetendum
esse putaverunt. Sed qui id appetiverunt a corpore, a
parte hominis deteriore; qui vero ab animo, a parte
meliore; qui autem ab utroque, a toto homine. Sive
ergo a parte qualibet, sive a toto, non nisi ab homine.
Nec istae differentiae, quoniam tres sunt, ideo tres,
sed multas dissensiones philosophorum sectasque
fecerunt: quia et de bono corporis, et de bono
animi, et de bono utriusque diversi diversa opinati
sunt. Cedant igitur hi omnes illis philosophis,
qui non dixerunt beatum esse hominem fruentem
corpore, vel fruentem animo, sed fruentem Deo:
non sicut corpore vel se ipso animus, aut sicut amico
amicus, sed sicut luce oculus; si aliquid ab his ad illa
similitudinis afferendum est, quod quale sit, si
Deus ipse adjuverit, alio loco, quantum per nos
fieri poterit, apparebit. [IX.] Nunc satis sit commemorare,
Platonem determinasse finem boni esse,
secundum virtutem vivere, et ei soli evenire posse,
qui notitiam Dei habeat et imitationem; nec esse
aliam ob causam beatum. Ideoque non dubitat hoc
esse philosophari, amare Deum; cujus natura sit
incorporalis. Unde utique colligitur, tunc fore beatum
studiosum sapientiae (id enim est philosophus),
cum Deo frui coeperit. Quamvis enim non continuo beatus
sit, qui eo fruitur quod amat; multi enim amando
ea quae amanda non sunt, miseri sunt, et miseriores
cum fruuntur: nemo tamen beatus est, qui eo quod
amat non fruitur. Nam et ipsi qui res non amandas
amant, non se beatos amando putant, sed fruendo.
Quisquis ergo fruitur eo quod amat, verumque et summum
bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus
negat? ipsum autem verum ac summum bonum Plato
dicit Deum, unde vult esse philosophum amatorem
Dei, ut, quoniam philosophia ad beatam vitam tendit
fruens Deo sit beatus qui Deum amaverit.
CAPUT IX.-- De ea philosophia quae ad veritatem fidei christianae propius accessit.
Quicumque igitur philosophi de Deo summo et vero
ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector,
et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum;
quod ab illo nobis sit et principium naturae, et veritas
doctrinae, et felicitas vitae; sive Platonici accommodatius
nuncupentur, sive quodlibet aliud sectae suae
nomen imponant; sive tantummodo Ionici generis,
qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem
Plato, et qui eum bene intellexerunt; sive etiam
Italici, propter Pythagoram et Pythagoraeos, et si
qui forte alii ejusdem sententiae identidem fuerunt;
sive aliarum quoque gentium, qui sapientes vel philosophi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.