PL 41, col. 556

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 17.20 · City of God 17.0

vitam [(Prov. IX, 6)]
. Participem autem fieri mensae
illius, ipsum est incipere habere vitam. Nam et
in alio libro, qui vocatur Ecclesiastes, ubi ait, Non
est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet [(Eccle.
VIII, 15)]
; quid credibilius dicere intelligitur,
quam quod ad participationem mensae hujus pertinet,
quam sacerdos ipse Mediator Testamenti novi exhibet
secundum ordinem Melchisedech de corpore et
sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus
illis sacrificiis veteris Testamenti, quae immolabantur
in umbra futuri: propter quod etiam vocem illam
in Psalmo tricesimo et nono ejusdem Mediatoris per
prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et
oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi [(Psal.
XXXIX, 7)]
. Quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus
corpus ejus offertur, et participantibus ministratur.
Nam istum Ecclesiastem in hac sententia
manducandi et bibendi, quam saepe repetit, plurimumque
commendat, non sapere carnalis epulas
voluptatis, satis illud ostendit, ubi ait, Melius est
ire in domum luctus, quam ire in domum potus: et
paulo post, Cor, inquit, sapientium in domo luctus,
et cor insipientium in domo epularum [(Eccle. VII, 3,
5)]
. Sed illud magis commemorandum existimo de
hoc libro, quod pertinet ad civitates duas, unam
diaboli; alteram Christi, et earum reges diabolum
et Christum: Vae tibi, terra, inquit, cujus rex adolescens,
et principes tui mane comedunt. Beata tu,
terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et principes
tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione [(Id. X, 16 et 17)]
.
Adolescentem dixit diabolum,
propter stultitiam, et superbiam, et temeritatem,
et petulantiam, caeteraque vitia, quae huic
aetati assolent abundare: Christum autem filium ingenuorum,
sanctorum scilicet Patriarcharum, pertinentium
ad liberam civitatem, ex quibus est in carne
progenitus. Principes illius civitatis mane manducantes,
id est ante horam congruam; quia non exspectant
opportunam, quae vera est, in futuro saeculo
felicitatem, festinanter beari hujus saeculi celebritate
cupientes. Principes autem civitatis Christi tempus
non fallacis beatitudinis patienter exspectant. Hoc
ait, in fortitudine, et non in confusione: quia non eos
fallit spes; de qua dicit Apostolus, Spes autem non
confundit [(Rom. V, 5)]
. Dicit et Psalmus, Etenim
qui te exspectant, non confundentur [(Psal. XXIV, 3)]
.
Jam vero Canticum canticorum spiritualis quaedam
sanctarum est voluptas mentium, in conjugio illius
Regis et reginae civitatis, quod est Christus et Ecclesia.
Sed haec voluptas allegoricis tegminibus involuta
est, ut desideretur ardentius, nudeturque jucundius,
et appareat sponsus, cui dicitur in eodem Cantico, Aequitas dilexit te
[(Cantic. I, 3)]
; et sponsa quae ibi
audit, Charitas in deliciis tuis [(Id. VII, 6)]
. Tacita
multa transimus, cura hujus operis terminandi.
CAPUT XXI.-- De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.