PL 41, col. 647
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 19.18 · City of God 19.19 · City of God 19.0
6): qua salva atque certa, de quibusdam rebus, quas
neque sensu, neque ratione percepimus, neque nobis
per Scripturam canonicam claruerunt, nec per testes
quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam
pervenerunt, sine justa reprehensione dubitamus
.
CAPUT XIX.-- De habitu et moribus populi christiani.
Nihil sane ad istam pertinet civitatem quo habitu
vel more vivendi, si non est contra divina praecepta,
istam fidem, qua pervenitur ad Deum, quisque sectetur:
unde ipsos quoque philosophos, quando Christiani
fiunt, non habitum vel consuetudinem victus,
quae nihil impedit religionem, sed falsa dogmata mutare
compellit. Unde illam quam Varro adhibuit ex
Cynicis differentiam, si nihil turpiter atque intemperanter
agat, omnino non curat. Ex tribus vero illis
vitae generibus, otioso, actuoso, et ex utroque composito,
quamvis salva fide quisque possit in quolibet
eorum vitam ducere, et ad sempiterna praemia pervenire;
interest tamen quid amore teneat veritatis, quid
officio charitatis impendat. Nec sic quisque debet esse
otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet
proximi; nec sic actuosus, ut contemplationem non
requirat Dei. In otio non iners vacatio delectare debet;
sed aut inquisitio, aut inventio veritatis: ut in ea
quisque proficiat, et quod invenerit teneat, et alteri
non invideat. In actione vero non amandus est honor
in hac vita, sive potentia; quoniam omnia vana
sub sole: sed opus ipsum, quod per eumdem honorem
vel potentiam fit, si recte atque utiliter fit, id
est, ut valeat ad eam salutem subditorum, quae secundum
Deum est; unde jam superius disputavimus [(Cap. 6)] .
Propter quod ait Apostolus, Qui episcopatum
desiderat, bonum opus desiderat [(I Tim. III, 1)]
. Exponere
voluit quid sit episcopatus; quia nomen est operis,
non honoris. Graecum est enim, atque inde
ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur, eis quibus
praeficitur superintendit, curam eorum scilicet gerens: ἐπί
quippe, Super; σκοπός vero, Intentio est:
ergo ἐπισκοπεῖν, si velimus, latine Superintendere possumus
dicere; ut intelligat non se esse episcopum,
qui praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque a studio
cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile
pertinet otium: locus vero superior, sine quo
regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur
ut decet, tamen indecenter appetitur.
Quamobrem otium sanctum quaerit charitas veritatis:
negotium justum suscipit necessitas charitatis. Quam