PL 41, col. 733

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 21.18 · City of God 21.19

2.
Sic ergo isti volunt judicii Dei comminationem
non esse mendacem, quamvis sit neminem damnaturus,
quemadmodum ejus comminationem, qua dixit
eversurum se esse Niniven civitatem [(Jonae III, 4)] ,
mendacem non possumus dicere; et tamen non factum
est, inquiunt, quod sine ulla conditione praedixit.
Non enim ait, Ninive evertetur, si non egerint
poenitentiam, seque correxerint: sed hoc non addito
praenuntiavit futuram eversionem illius civitatis. Quam
comminationem propterea veracem putant, quia hoc
praedixit Deus quod vere digni erant pati, quamvis
hoc non esset ipse facturus. Nam etsi poenitentibus
pepercit, inquiunt, utique illos poenitentiam non
ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum
eversionem futuram esse praedixit. Hoc ergo
erat, inquiunt, in veritate severitatis, quia id erant
digni; sed in ratione miserationis non erat, quam
non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus
parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. Si
ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum
Prophetam fuerat parcendo contristaturus, quanto
magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando
ut parcat omnes sancti ejus orabunt? Sed hoc
quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant
Scripturas tacuisse divinas, ut multi se corrigant,
vel prolixarum vel aeternarum timore poenarum, et
sint qui possint orare pro eis, qui se non correxerint:
nec tamen opinantur omni modo id eloquia
divina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod
scriptum est, Quam multa multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti metuentibus te [(Psal.
XXX, 20)]
! nisi ut intelligamus propter timorem fuisse
absconditam misericordiae divinae tam multam secretamque
dulcedinem? Addunt etiam propterea
dixisse Apostolum, Conclusit enim Deus omnes in infidelitate,
ut omnium misereatur [(Rom. XI, 32)]
, quo
significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti
tamen qui hoc sentiunt, hanc opinionem suam usque
ad liberationem vel nullam damnationem diaboli
atque angelorum ejus extendunt. Humana quippe
circa solos homines moventur misericordia, et causam
maxime agunt suam, per generalem in genus
humanum quasi Dei miserationem impunitatem falsam
suis perditis moribus pollicentes: ac per hoc
superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui
hanc impunitatem etiam principi daemonum et ejus
satellitibus pollicentur.
CAPUT XIX.-- De his qui impunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis, propter participationem corporis Christi.
Item sunt alii, ab aeterno supplicio liberationem,
nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes,
sed tantummodo Christi Baptismate ablutis, qui
participes fiunt corporis ejus, quomodolibet vixerint,
in quacumque haeresi vel impietate fuerint, propter
illud quod ait Jesus: Hic est panis qui de coelo descendit,
ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: si quis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.