PL 41, col. 732
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 21.17 · City of God 21.18
humano errat affectu, qui hominum illo judicio damnatorum
miserias temporales, omnium vero qui vel
citius vel tardius liberantur, aeternam felicitatem putant.
Quae sententia si propterea bona et vera quia
misericors est, tanto erit melior et verior quanto
misericordior fuerit. Extendatur ergo ac profundatur
fons hujus misericordiae usque ad damnatos angelos,
saltem post multa atque prolixa quantumlibet
saecula liberandos. Cur usque ad universam naturam
manat humanam, et cum ad angelicam ventum
fuerit, mox arescit? Non audent tamen se ulterius
miserando porrigere, et ad liberationem ipsius quoque
diaboli pervenire. Verum si aliquis audet, vincit
nempe istos, et tamen tanto invenitur errare deformius,
et contra recta Dei verba perversius, quanto
sibi videtur sentire clementius.
CAPUT XVIII.-- De his qui novissimo judicio, propter intercessiones sanctorum, neminem hominum putant esse damnandum.
1.
Sunt etiam, quales in collocutionibus nostris
ipse sum expertus, qui cum venerari videantur Scripturas
sanctas, moribus improbandi sunt; et agendo
causam suam, multo majorem quam isti misericordiam
Deo tribuunt erga humanum genus. Dicunt enim
de malis et infidelibus hominibus divinitus quidem
verum praedictum esse, quod digni sunt poena: sed
cum ad judicium ventum fuerit, misericordiam esse
superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors
Deus precibus et intercessionibus sanctorum
suorum. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur
inimicos, quanto magis quando videbunt humiles
supplicesque prostratos? Neque enim credendum
est, aiunt, tunc amissuros sanctos viscera
misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae
sanctitatis, ut qui tunc orabant pro inimicis
suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non
orent pro supplicibus suis, quando nullum coeperint
habere peccatum. Aut vero Deus tunc eos non exaudiet
tot et tales filios suos, quando in tanta eorum
sanctitate nullum inveniet orationis impedimentum?
Testimonium vero Psalmi, et illi quidem qui permittunt
infideles atque impios homines saltem longo
tempore cruciari, et postea de malis omnibus erui,
sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid
obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira
sua miserationes suas [(Psal. LXXVI, 10)]
? Ira ejus est,
inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna,
ipso judicante puniantur supplicio sempiterno. Sed
si vel longum, vel prorsus ullum esse permiserit,
profecto ut possit hoc fieri, continebit in ira sua
miserationes suas, quod eum Psalmus dicit non esse
facturum. Non enim ait, Numquid diu continebit in
ira sua miserationes suas? sed quod prorsus non
continebit, ostendit.