PL 41, col. 728

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 21.13 · City of God 21.14

vel non inde fit melior, vel potius inde fit pejor; sed
illis sunt purgatoriae, qui eis coerciti corriguntur.
Caeterae omnes poenae, sive temporariae, sive sempiternae,
sicut unusquisque divina providentia tractandus
est, inferuntur, vel pro peccatis sive praeteritis, sive
in quibus adhuc vivit ille qui plectitur, vel pro exercendis
declarandisque virtutibus, per homines et angelos,
seu bonos seu malos. Nam etsi quisquam
mali aliquid alterius improbitate vel errore patiatur,
peccat quidem homo, qui vel ignorantia, vel injustitia
cuiquam mali aliquid facit: sed non peccat Deus, qui
justo, quamvis occulto, judicio fieri sinit. Sed temporarias
poenas alii in hac vita tantum, alii post mortem,
alii et nunc et tunc, verumtamen ante judicium
illud severissimum novissimumque patiuntur. Non
autem omnes veniunt in sempiternas poenas, quae post
illud judicium sunt futurae, qui post mortem sustinent
temporales. Nam quibusdam, quod in isto non
remittitur, remitti in futuro saeculo [(Matth. XII, 32)] ,
id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur,
jam supra diximus.
CAPUT XIV.-- De poenis temporalibus istius vitae, quibus subjecta est humana conditio.
Rarissimi sunt autem qui nullas in hac vita, sed
tantum post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos,
qui usque ad decrepitam senectutem ne levissimam
quidem febriculam senserint, quietamque duxerint
vitam, ipsi et novimus et audivimus: quanquam vita
ipsa mortalium tota poena sit, quia tota tentatio est,
sicut sacrae Litterae personant, ubi scriptum est, Numquid
non tentatio est vita humana super terram [(Job VII,
1, sec. LXX)]
? Non enim parva poena est ipsa insipientia,
vel imperitia, quae usque adeo fugienda merito
judicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri
cogantur quaeque artificia vel litteras discere: ipsumque
discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale
est eis, ut nonnunquam ipsas poenas per quas compelluntur
discere, malint ferre, quam discere. Quis
autem non exhorreat, et mori eligat, si ei proponatur,
aut mors perpetienda, aut rursus infantia? Quae quidem
quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem,
quid malorum ingressa sit, nesciens prophetat quodammodo.
Solum, quando natus est, ferunt risisse
Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstrosus risus
ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur
inventor: quae quidem illi nec ad praesentis vitae
vanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt.
A Nino quippe rege Assyriorum, cum esset
ipse Bactrianorum, bello superatus est. Prorsus quod
scriptum est, Grave jugum super filios Adam, a die
exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae
in matrem omnium [(Eccli. XL, 1)]
, usque adeo impleri
necesse est, ut ipsi parvuli per lavacrum regenerationis
ab originalis peccati, quo solo tenebantur, vinculo
jam soluti, mala multa patientes, nonnulli et incursus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.