PL 41, col. 724
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 21.9 · City of God 21.10
quod secundum carnem vixerit [(propter hoc
enim veniet in mortem secundam, quam significavit
Apostolus dicens, Si enim secundum carnem vixeritis
moriemini [Rom. VIII, 13] )] ; eligat quisque quod placet,
aut ignem tribuere corpori, animo vermem: hoc proprie,
illud tropice; aut utrumque proprie corpori.
Jam enim satis superius disputavi, posse animalia
etiam in ignibus vivere, in ustione sine consumptione,
in dolore sine morte, per miraculum omnipotentissimi
Creatoris: cui hoc possibile esse qui negat, a
quo sit quidquid in naturis omnibus minatur ignorat.
Ipse enim est Deus, qui omnia in hoc mundo magna
et parva miracula quae commemoravimus, et incomparabiliter
plura quae non commemoravimus, fecit,
eademque ipso mundo uno atque omnium maximo
miraculo inclusit. Eligat ergo unum de duobus
quisque quod placet, utrum et vermem ad corpus proprie,
an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia
vocabulo existimet pertinere. Quid autem
horum verum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando
erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum
illarum poenarum necessaria non sit experientia,
sed ea quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc
quoque sciendum sapientia sola sufficiat. Nunc enim
ex parte scimus, donec veniat quod perfectum est [(I Cor. XIII, 9)] .
Dum tamen nullo modo illa corpora
talia futura esse credamus, ut nullis ab igne afficiantur
doloribus.
CAPUT X.-- An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere.
1.
Hic occurrit quaerere, si non erit ignis incorporalis,
sicut est animi dolor, sed corporalis, tactu
noxius, ut eo possint corpora cruciari; quomodo in
eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe
ignis, erit supplicio scilicet hominum attributus et
daemonum, dicente Christo, Discedite a me, maledicti,
in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
ejus [(Matth. XXV, 41)]
. Nisi quia sunt quaedam sua
etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus
visum est, ex isto aere crasso atque humido, cujus
impulsus vento flante sentitur. Quod genus elementi
si nihil igne perpeti posset, non ureret fervefactus
in balneis. Ut enim urat, prior uritur, facitque
quod patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora
daemones asseverat, non est de hac re aut laborandum
operosa inquisitione, aut contentiosa disputatione
certandum. Cur enim non dicamus, quamvis miris,
tamen veris modis etiam spiritus incorporeos
posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum,