PL 41, col. 712

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 21.3 · City of God 21.4

suam, non ideo mori poterunt illa corpora,
quia dolebunt. Postremo si corpora faciunt, ut animae
doleant, cur eis dolorem possunt, mortem vero
inferre non possunt, nisi quia consequens non est,
ut mortem faciat, quod dolorem facit? Cur ergo incredibile
est, ita ignes illis corporibus dolorem
posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere
animas faciunt, quas tamen non ideo mori cogunt?
Non est ergo necessarium futurae mortis argumentum
dolor.
CAPUT IV.-- De naturalibus exemplis, quorum consideratio doceat posse inter cruciatus viventia corpora permanere.
1.
Quapropter si, ut scripserunt qui naturas animalium
curiosius indagarunt, salamandra in ignibus
vivit; et quidam notissimi Siciliae montes, qui
tanta diuturnitate temporis atque vetustate usque
nunc ac deinceps flammis aestuant, atque integri
perseverant, satis idonei testes sunt, non omne
quod ardet absumi; et anima indicat, non omne
quod dolere potest, posse etiam mori: quid adhuc
a nobis rerum poscuntur exempla, quibus doceamus,
non esse incredibile, ut hominum corpora
sempiterno supplicio punitorum, et in igne animam
non amittant, et sine detrimento ardeant, et sine
interitu doleant? Habebit enim tunc istam carnis
substantia qualitatem ab illo inditam, qui tam miras
et varias tot rebus indidit, quas videmus, ut eas,
quia multae sunt, non miremur. Quis enim nisi Deus
creator omnium dedit carni pavonis mortui ne putresceret?
Quod cum auditum incredibile videretur, evenit
ut apud Carthaginem nobis cocta apponeretur haec
avis: de cujus pectore pulparum, quantum visum est,
decerptum servari jussimus: quod post dierum tantum
spatium, quanto alia caro quaecumque cocta putresceret,
prolatum atque oblatum, nihil nostrum
offendit olfactum. Itemque repositum post dies amplius
quam triginta, idem quod erat inventum est: idemque
post annum, nisi quod aliquantum corpulentiae siccioris
et contractioris fuit. Quis paleae dedit vel tam
frigidam vim, ut obrutas nives servet; vel tam fervidam,
ut poma immatura maturet?
2.
De ipso igne mira quis explicet, quo quaeque
adusta nigrescunt, cum ipse sit lucidus; et pene omnia
quae ambit et lambit, colore pulcherrimus decolorat,
atque ex pruna fulgida carbonem teterrimum reddit?
Neque id quasi regulariter definitum est: nam e contrario
lapides igne candente percocti, et ipsi fiunt
candidi, et quamvis ille magis rubeat, illi albicent,
congruit tamen luci quod album est, sicut nigrum
tenebris. Cum itaque ignis in lignis ardeat, ut lapides

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.