PL 41, col. 708
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 20.30
eis quando puniendi essent, si in sua malignitate
persisterent. Refulsit in monte facies ejus [(Matth.
XVII, 1, 2)] , in orbe fama ejus: nec confractus, sive
contritus est, quia neque in se, neque in Ecclesia sua,
ut esse desisteret, persecutoribus cessit. Et ideo non
est factum, nec fiet, quod inimici ejus dixerunt, vel
dicunt, Quando morietur et peribit nomen ejus [(Psal. XL,
6)]
? Donec ponat in terra judicium. Ecce manifestatum
est quod absconditum quaerebamus. Hoc enim est
novissimum judicium, quod ponet in terra, cum venerit
ipse de coelo. De quo jam videmus impletum,
quod hic ultimum positum est: Et in nomine ejus
gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest,
etiam illud credatur quod impudenter negatur.
Quis enim speraret, quod etiam hi qui nolunt adhuc
credere in Christum, jam nobiscum vident, et quoniam
negare non possunt, dentibus suis frendent, et
tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi
nomine speraturas, quando tenebatur, ligabatur, caedebatur,
illudebatur, crucifigebatur; quando et ipsi
discipuli spem perdiderant, quam in illo habere jam
coeperant? Quod tunc vix unus latro speravit in cruce,
nunc sperant gentes longe lateque diffusae; et ne in
aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est,
cruce signantur.
5.
Nullus igitur vel negat vel dubitat, per Jesum
Christum tale quale istis sacris Litteris praenuntiatur,
futurum esse novissimum judicium, nisi qui eisdem
Litteris, nescio qua incredibili animositate seu caecitate,
non credit, quae jam veritatem suam orbi demonstravere
terrarum. In illo itaque judicio vel circa
illud judicium has res didicimus esse venturas, Eliam
Thesbiten, fidem Judaeorum, Antichristum persecuturum,
Christum judicaturum, mortuorum resurrectionem,
bonorum malorumque diremptionem, mundi
conflagrationem, ejusdemque renovationem. Quae
omnia quidem ventura esse credendum est: sed quibus
modis, et quo ordine veniant, magis tunc docebit
rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum
intelligentia valet consequi. Existimo tamen
eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura.
6.
Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt
libri, ut adjuvante Domino promissa compleamus:
quorum unus erit de malorum supplicio, alius de
felicitate justorum: in quibus maxime, sicut Deus
donaverit, argumenta refellentur humana, quae contra
praedicta ac promissa divina sapienter sibi miseri
rodere videntur, et salubris fidei nutrimenta velut
falsa et ridenda contemnunt. Qui vero secundum
Deum sapiunt, omnium quae incredibilia videntur hominibus,
et tamen Scripturis sanctis, quarum jam
veritas multis modis asserta est, continentur, maximum
argumentum tenent veracem Dei omnipotentiam,
quem certum habent nullo modo in eis potuisse
mentiri, et posse facere quod impossibile est infideli.
LIBER VIGESIMUS PRIMUS. De fine debito civitatis diaboli, supplicio scilicet damnatorum sempiterno, deque humanis contra illud incredulorum argumentis.
CAPUT PRIMUM.-- De ordine disputationis, qua prius disserendum est de perpetuo supplicio damnatorum cum diabolo, quam de aeterna felicitate sanctorum.