PL 41, col. 735

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 21.22 · City of God 21.23

arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis
suis facere dignas eleemosynas negligunt, juxta illud
apostoli Jacobi: Judicium autem sine misericordia illi
qui non fecit misericordiam [(Jacobi II, 13)]
. Qui ergo
fecerit, inquiunt, quamvis mores in melius non mutaverit,
sed inter ipsas suas eleemosynas nefarie ac
nequiter vixerit, judicium illi cum misericordia futurum
est, ut aut nulla damnatione plectatur, aut
post aliquod tempus sive parvum, sive prolixum, ab
illa damnatione liberetur. Ideo Judicem ipsum vivorum
atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare
se esse dicturum, sive dextris quibus est
vitam daturus aeternam, sive sinistris quos aeterno
supplicio damnaturus [(Matth. XXV, 33 sqq.)] , nisi
eleemosynas sive factas, sive non factas. Ad hoc
pertinere aiunt et in oratione Dominica quotidianam
postulationem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris [(Id. VI, 12)]
. Quisquis
enim illi qui in eum peccavit, dimittit ignoscendo
peccatum, procul dubio eleemosynam facit. Quam
rem Dominus sic ipse commendavit, ut diceret: Si
enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et
Pater vester peccata vestra: si autem non dimiseritis
hominibus, neque Pater vester qui in coelis est, dimittet
vobis [(Ibid., 14, 15)]
. Ergo et ad hoc genus eleemosynarum
pertinet quod ait apostolus Jacobus, judicium
futurum sine misericordia ei qui non fecit
misericordiam. Nec dixit Dominus, inquiunt, magna
vel parva; sed, Dimittet vobis Pater vester peccata
vestra, si et vos dimiseritis hominibus. Ac per hoc
putant etiam eis qui perdite vixerint, donec claudant
diem vitae hujus extremum, per hanc orationem,
qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia quotidie
peccata dimitti, sicut ipsa quotidie frequentatur
oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut
quando ab eis veniam petunt, qui eos peccato qualicumque
laeserunt, ex corde dimittant. Cum ad haec
omnia, Deo donante, respondero, liber iste claudendus
est.
CAPUT XXIII.-- Contra opinionem eorum qui dicunt, nec diaboli, nec hominum malorum perpetua futura supplicia.
Ac primum quaeri oportet atque cognosci, cur Ecclesia
ferre nequiverit hominum disputationem, diabolo
etiam post maximas et diuturnissimas poenas,
purgationem vel indulgentiam pollicentem. Neque
enim tot sancti et sacris veteribus ac novis Litteris
eruditi, mundationem et regni coelorum beatitudinem
post qualiacumque et quantacumque supplicia, qualibuscumque
et quantiscumque angelis inviderunt:
sed potius viderunt divinam vacuari vel infirmari
non posse sententiam, quam se Dominus praenuntiavit
in judicio prolaturum atque dicturum, Discedite
a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis ejus [(Matth. XXV, 41)]
. Sic quippe ostendit
aeterno igne diabolum et angelos ejus arsuros. Et
quod scriptum est in Apocalypsi, Diabolus qui seducebat
eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.