PL 41, col. 736
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 21.23 · City of God 21.24
et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte
in saecula saeculorum [(Apoc. XX, 9, 10)]
. Quod ibi dictum
est, aeternum; hic dictum est, in saecula saeculorum:
quibus verbis nihil Scriptura divina significare consuevit,
nisi quod finem non habet temporis. Quamobrem
prorsus nec alia causa, nec justior atque manifestior
inveniri potest, cur verissima pietate teneatur
fixum et immobile, nullum regressum ad justitiam
vitamque sanctorum diabolum et angelos ejus habituros,
nisi quia Scriptura, quae neminem fallit, dicit eis
Deum non pepercisse [(II Petr. II, 4)] , et sic ab illo
esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi
retrusi traderentur servandi, atque ultimo judicio
puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi
cruciabuntur in saecula saeculorum. Quod si ita est,
quomodo ab hujus aeternitate poenae, vel universi, vel
quidam homines post quantumlibet temporis subtrahentur,
ac non statim enervabitur fides, qua creditur
sempiternum daemonum futurum esse supplicium? Si
enim quibus dicetur, Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus [(Matth.
XXV, 41)]
, vel universi vel aliqui eorum non semper
ibi erunt; quid causae est cur diabolus et angeli ejus
semper ibi futuri esse credantur? an forte Dei sententia,
quae in malos et angelos et homines proferetur,
in angelos vera erit, in homines falsa? Ita plane hoc
erit, si non quod Deus dixit, sed quod suspicantur
homines plus valebit. Quod fieri quia non potest, non
argumentari adversus Deum, sed divino potius, dum
tempus est, debent parere praecepto, qui sempiterno
cupiunt carere supplicio. Deinde quale est aeternum
supplicium pro igne diuturni temporis existimare,
et vitam aeternam credere sine fine, cum Christus
eodem ipso loco, in una eademque sententia dixerit
utrumque complexus, Sic ibunt isti in supplicium
aeternum; justi autem, in vitam aeternam [(Ibid. 46)]
?
Si utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum
fine diuturnum, aut utrumque sine fine perpetuum
debet intelligi. Par pari enim relata sunt, hinc supplicium
aeternum, inde vita aeterna. Dicere autem in
hoc uno eodemque sensu, Vita aeterna sine fine erit,
supplicium aeternum finem habebit, multum absurdum
est. Unde, quia vita aeterna sanctorum sine fine
erit, supplicium quoque aeternum quibus erit, finem
procul dubio non habebit.
CAPUT XXIV.-- Contra eorum sensum, qui in judicio Dei omnibus reis propter sanctorum preces putant esse parcendum.
1.
Hoc autem et adversus eos valet, qui suas agentes
causas contra Dei venire verba, velut misericordia
majore conantur; ut ideo videlicet vera sint, quia ea
quae dixit homines esse passuros, pati digni sunt, non
quia passuri sunt. Donabit enim eos, inquiunt, precibus
sanctorum suorum, etiam tunc tanto magis
orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique sanctiores,
eorumque efficacior est oratio, et exauditione