PL 41, col. 804
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 22.30 · City of God 22.0
bona opera nostra, quando ipsius potius intelliguntur
esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum
imputantur. Quia si nobis ea tribuerimus,
servilia erunt; cum de sabbato dicatur, Omne opus
servile in eo non facietis [(Deut. V, 14)]
. Propter quod
et per Ezechielem prophetam dicitur, Et sabbata mea
dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia
ego Dominus qui sanctifico eos [(Ezech. XX, 12)]
. Hoc
perfecte tunc sciemus, quando perfecte vacabimus,
et perfecte videbimus quia ipse est Deus.
5.
Ipse etiam numerus aetatum, veluti dierum, si
secundum eos articulos temporis computetur, qui in
Scripturis videntur expressi, iste sabbatismus evidentius
apparebit, quoniam septimus invenitur: ut prima
aetas tanquam dies primus sit ab Adam usque ad
diluvium, secunda inde usque ad Abraham, non
aequalitate temporum, sed numero generationum:
denas quippe habere reperiuntur. Hinc jam, sicut
Matthaeus evangelista determinat, tres aetates usque
ad Christi subsequuntur adventum, quae singulae denis
et quaternis generationibus explicantur: ab
Abraham usque ad David una, altera inde usque ad
transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque
ad Christi carnalem nativitatem. Fiunt itaque omnes
quinque. Sexta nunc agitur, nullo generationum numero
metienda, propter id quod dictum est, Non est
vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate [(Act. I, 7)]
.
Post hanc tanquam in die septimo requiescet
Deus, cum eumdem septimum diem, quod nos
erimus, in se ipso Deo faciet requiescere. De istis
porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est
disputare. Haec tamen septima erit sabbatum nostrum,
cujus finis non erit vespera, sed dominicus dies velut
octavus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est,
aeternam non solum spiritus, verum etiam corporis requiem
praefigurans. Ibi vacabimus, et videbimus; videbimus,
et amabimus; amabimus, et laudabimus. Ecce
quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est
finis, nisi pervenire ad regnum, cujus nullus est finis?
6.
Videor mihi debitum ingentis hujus operis,
adjuvante Domino, reddidisse. Quibus parum, vel
quibus nimium est, mihi ignoscant: quibus autem
satis est, non mihi, sed Deo mecum gratias congratulantes
agant. Amen.