PL 41, col. 805

805 DE CIVIFATE DEI, S. AUGUSTINI LER VICESIMUS SECUNDUS. 804 4. Quantum ergo atlinet ad scientiam rationalem, memor præteritorum etiam malorum suorum; quan- tum autem ad experientis sens um, prorsus immemor.
Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes ſere morbos corporis novit : sicut autem cor- pore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non pas- 205 u.
Ut che 5cientic malorum dum sunt; una, qua potenliam mentis non latent; altera, qua expe- rientis $ensibus inhærent ( aliter quippe sciuntur omnia vitia per sãpientiæ doctrinam, aliter per insi- pientis petsimam vitam): ita et obliviones malorum duz sunt.
Aliter ea namqne obliviseitur eruditus et docius, allter expertus et passus: ille, si peritiam negligat; iste, si miseria careat. Secundum hanc quam posteriore loco posui , non erunt memofes sancti præteritorum malorum : carebunt eniai omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum.
Ea umen potentia scientiz, quz magna in eis erit, non solum sua præterita, sed eliam damna- torum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si 56 ſuisse miseros nescituri sun, quomodo, sicut ait Pzalmus, misericordias Domini in æteruum can- tabunt (_Poal.
Im, 2) 7 Quo cantico in gloriam gratize Christi, cujus sauguine liberati sumus, nihil erit proſecto illi jucundius civitati. Ibi perſicietur, Vacale, el videle quoniam ego zum Deus ( Pal.
xLv, 11 ). Quod erit * vere maximum sabbatum non habens vesperam, quod commendavit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur : Ei requievit Deus die 30.
ptimo ab omnibus operibus suis, que ſecit : et benedixit Deus diem septimum, ei zancliſicavit eum, quia in eo re- quievit ab omnibus operibus 8uis, que inchoavit Deus ſa- cere (Cen.
u, 2, 3 J. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando ejus ſuerimus benedictione et Sanclilicatione pleni atque reſecti *. Ibi vacantes vi- debimus quoniam ipse est Deus: quod nobis ipsi esse voluimus , quando ab illo cecidimus, audienles a se- ductore, Eritis sicut dii (Id.
wm, 5, ); et recedentes a vero Deo, quo facienle dii essemus ejus participa - tione , non degertione. Quid enim sine illo ſecimus, nisi quod in ira ejus deſecimus ( Pal.
LAXXk, 9)! A quo reſecu, ei gratia majore perſecti, vacabimus in #2lernun, videntes quia ipse est Deus, quo pleni eri- mus, quando ipse crit omnia in omnibus.
Nam et ipsa ons Sine Vind. Am. et Er. vel 2 le- 1 fr. et tov., — Adest, ad alis libris. in plerisque Mss., per ſecti.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.