PL 41, col. 847

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

arrepta in tempore sibimet velut virga oblata, contra
illum draconem teterrimum et tortuosissimum decertavit.
Quem, etsi diu exercita diuque ab reluctante
adversario delassata, ad extremum tamen, ubi illum
in capite percussit, continuo prostravit. Quo trepido
gaudio expergefacta, strato exsiliens evigilavit. Cumque
somnii sui quid ratio portenderet cogitaret, nec
liquido intelligere valuisset, exinde oravit visitari,
confirmarique poposcit, ac deinde se quieti permisit.
Ecce denuo videt illum decorum habitu juvenem,
nivea veste fulgentem, ac statim jacenti sibimet velut
manu porrecta, audivit jubentem pariterque dicentem:
Surge, sic curaris. At vero Megetia, ut ante
medico homini facere consueverat, capite opposito,
quasi fovenda ora sua ei offerebat. Sed ille, utpote
ignorantis corrigens factum, respondit eidem: Utquid
hoc facis? Prius sunt tibi oculi curandi. Illa retulit
dicens: Domine meus, oculos sanos habeo, sed ut os
meum cures rogo. Et ille: Jam, inquit, tibi dixi,
prius sunt in te oculi curandi. Tunc velut coelestis archiatrus,
spiritu cordis secreta introspiciens, quasi
cutem medicinalem collyrium imposuit, oculos super
linivit, atque discessit. Verum cum mane facto
hoc ipsum religios a Megetia somnium suum charissimis
suis et sanctissimis feminis indicaret, in ipso sermone
narrationis suae ultro corde compunta et cujusdam
peccati sui recordatione subito stimulata, peccatum
suum confiteri non distulit, sed, sicut scriptum est,
delictum suum agnovit, et injustitiam suam non operuit [(Psal. XXXI, 5)] .
Ecce ergo qui illi erant oculi prius
curandi, non utique corporis, sed cordis, quod, ut
spiritualis medicus, gloriosus Stephanus pronuntiavit
illi dicens: Prius sunt tibi oculi curandi. Sanandum
quippe erat quod vitiosum latebat in mente, ut sic
demum sanaretur quod depravatum cernebatur in
corpore. Hinc ille quoque teterrimus serpens, qui super
caput volitabat, quia principalem rationalis animae
mentem obtinebat, conterendus fuerat et vincendus.
Dum enim reatus cujusque delicti humiliter
agnoscitur, caput colubri poenitendo quassatur, cordis
oculus confitendo purgatur. Duodecimo igitur die,
ex quo cum sua ad Amicum Dei venerat matre, dum
orat ad locum sacratae Memoriae pulsans fidei pietate,
non solum affectu cordis, verum etiam motu corporis,
ipsa ostiola Memoriae impulsa patefecit, ac vim faciens
regno Dei, caput suum intromisit interius, et super
cubile sanctarum reliquiarum confixit, lacrymisque
suis omnia illic lavit, atque rigavit. Verum ecce illo
desuper miserante qui appropinquat contritis corde [(Psal. CXLVI)] .
Megetia famula Dei quadam sibi visibili
et attrectabili manu os suum corrigi et compalpari
persensit. Quae posteaquam ab oratione surrexit, circumstantibus
choris virginum sanctarum, ibidemque
pro illa et cum illa Deo laudes dicentium, tremens et
gaudens hoc ipsum indicavit. Quale tunc quantumque
in omnibus mentibus fuerit gaudium, et flendi ante
ipsum Deum excitaverit affectum, vix poterit explicari.
7.
Sed antequam gestae rei ad finem optatissimum
veniamus, ubi plenam perfectamque salutem religiosae
Megetiae, Amico Dei curante atque auxiliante in nomine
Christi, demonstraturi sumus, quod in medio
hujus aliud mirabiliter contigerit, nequaquam praeterire
debemus. Cum ferme quadraginta diebus circa
sancti Martyris locum orando mater filiaque persisterent,
ecce repente venientibus litteris, sibimet Carthagine
directis, quo pater puellae honorabilis Pontius
diceretur corpore aegrotare, ad eumdem visendum
de Uzalensi civitate profectae sunt. Verum cum in
medio itineris, aestuum causa, fovendi corporis gratia
lavacris uti voluissent; adfuit in praesenti quaedam
domestica ab infideli cognita Megetia et in obviam missa,
non tam ad salutandum, quam potius ad explorandum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.