PL 41, col. 848

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

Quae cum curiosius cuperet benedictae Megetiae
nuda ora vultusque conspicere, intravit cum ea
in obsequium, et ubi quantum voluit in faciem famulae
Dei intendit, prorsus integrum sibimet apparens
os Megetiae sanumque conspexit. Quo viso, obstupefacta
atque mirata illa domestica, quae aliud quam
sperabat invenit, continuo ad quamdam juxta stantem
sacram virginem convertit sese, et nominatim eam
compellans ait: Infans Helpidiana, sana est prorsus
domina Megetia. Sic enim Dei gratia vigebat in Megetia,
ut, licet ejus plenior cura in corpore ex parte
aliqua differretur, perfecta tamen sanitatis species reverberandis
incredulorum oculis objiceretur. Quod illa
ancilla Dei intelligens magnum mysterium Dei, illi mulierculae
respondit dicens: Increduli, vel modo credite.
8.
Rursus apud Carthaginem cum benedicta Megetia
quadam die cum viro suo pagano sermonem conferret,
et inter fabulas dum viro suo ore integro vultuque
appareret, commotus tali visione vir ejus gratulari
coepit ac dicere: Domina Megetia, sanam te prorsus
aspicio. Verum illa dissimulando interim tegens quod
divina virtus in se demonstrabat, sermonis sui cursum
tenebat. Itidemque ille quod videbat tacere non
poterat, et sicut prius eidem respondebat: Sana es
prorsus, Deo gratias. At illa impleta gaudio, tandem
subridens, ait marito: Vel modo jam credes Christo?
Et ille: Quid vis, inquit, faciam patri meo? nam et
ego christianus fieri volo.
9.
Sed ut jam ad terminum quem promisimus veniamus,
dies Paschae sanctissimus propinquabat, ecce
benedicta Megetia a quadam amica atque nobili femina
Rustica rogabatur, ut voto suo solvendo beato martyri
Cypriano in Mappalia secum pergeret, et solemnitati
pariter interesset. Quod Megetia facere se non
posse causabatur, sciens quid in se Dei potentia infidelium
oculis ostenderet, quid plene salutis coelestis
gratia reservaret. Tamen amicam contristare nolens,
non penitus negavit, sed plane ad illum diem quod
Deus voluisset facturam se esse promisit. At ubi illa
amica discessit, non destitit die noctuque orationi instare
Megetia. Buccellam sane omni die in oleo sanctificato
tinctam prius accipiebat; et sic caeteros cibos
sumebat. Quadam vero nocte visitavit in somnis, ita
ut se juxta Memoriam beati Stephani stantem putaret,
ibique juvenem illum speciosum cerneret, candida
luce perfusum et insigni equo subvectum, lampadesque
quamplures lucentes, ac praecedens ei splendidissimum
apparatum, sibique ab eodem clara voce dictum:
Ad te pertinet ista lux, Megetia, suscipe illam.
Post quam visionem expergefacta gaudioque repleta,
statim ubi se sanam sensit, manus suas ad os suum
faciemque inspiciendam applicavit, et quasi prae nimio
gaudio soli sibi non credens, ancillas suas quae circa
lectum suum quiescebant, clara voce excitavit, et ut
ad se inspiciendam atque contemplandam accurrerent,
advocavit. Tum illae, ut viderunt in domina sua donum
Dei fuisse impletum, votumque omnium esse
perfectum, omnes pariter in laetitiam exclamaverunt,
et in laudem Dei eruperunt. Advenit etiam ille ab
amica praestitutus sibimet dies, venitur a diversis ad
religiosam Megetiam, ut, sicut promiserat, ad destinatum
locum charas suas non deserendo pergere dignaretur.
Sed Megetia Dei famula velamento adhuc,
sicut solebat, ore contecto, ab intimo cubiculo ad
amicas suas foras egressa est. Quas ubi de se aliquandiu
tristes esse permisit, subito illo a facie velamento
ablato, et vultu demonstrato, ait: Ecce vos videte
quid in me Deus dignatus est perficere, et una mecum
gaudete, et ipsi Domino pro me gratias agite.
Quam ubi omnes conspexere, gaudentes et Dominum
benedicentes, osculis lambere, et eam complexari coeperunt.
Tunc omnes una ad ecclesiam perrexerunt
cum ea, et vota sua Domino persolverunt. Peracto
autem sancto Pascha Domini, etiam ad Uzalensem civitatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.