PL 41, col. 851
De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne
grata. Ecce namque altero die, procurante divina
dispensatione, quidam negotiator nunquam nostrae
cognitus regioni, subdiaconum nostrum nomine
Sennodum in loco Memblotutano ultro convenit, et
ad se vocavit, et quisnam vel unde esset ab eodem
flagitavit. Qui ubi se subdiaconum Uzalensis Ecclesiae
memoratus est, respondit continuo idem ille ignotus
homo (si tamen solum homo: credendum est enim
quia angelus et homo; neque enim hoc vel inauditum
atque inexpertum est, sive religioni christianae sive
notitiae humanae, sanctos Angelos terreno habitu et
visibili specie plerumque hominibus apparuisse). Dedit
ergo subdiacono memorato velum variis pictum
coloribus, in quo inerat pictura haec: in detera veli
parte ipse sanctus Stephanus videbatur astare, et gloriosam
crucem propriis repositam humeris bajulare,
qua crucis cuspide portam civitatis videbatur pulsare,
ex qua profugiens draco teterrimus cernebatur exire,
Amico Dei videlicet adventante. Verum ille serpens
noxius nec in ipsa fuga tutissimus, sub triumphali
pede Martyris Christi contritus aspiciebatur et pressus.
Talis itaque pictura veli non omnino absque mysterio
Dei ubi a memorato subdiacono allata pariter
atque suspensa est ante ipsam Memoriam tanti patroni,
omnis aetas omnisque sexus intueri et mirari coepit,
tanquam spectaculum grande, quo scilicet auctore
quove liberatore draco ille exstinctus est hostisque
devictus. Gestae quippe rei fidem praecedentis diei
commendabat in animis omnium attestatio sequentis
diei. Namque illud quod studiosius cernebatur in velo,
hoc jam credibilius tenebatur in vero. Concurrebat
enim pictura cum gratia, et tam divinitus pridie gestum
salutis beneficium recolebatur, quam postea in
veli imagine advertebatur. Denique ex ipsa congruentia
diei praecedentis atque sequentis veritatis, et imagine
rerum et quorumdam exemplariorum, tantus in
multis stupor pariterque amor, admiratio et gratulatio
accendebatur, ut a cunctis nihil aliud omnino vel diceretur
vel affirmaretur nisi hoc unum, Vere quia per
Amicum suum Deus istam liberaverit civitatem, et
grandem a nobis depulit pestem. Et revera Dei fuit
ad homines quaedam allocutio in velo tacite significantis
quodammodo et dicentis: O miseri mortales,
quale hesterna die draconis evaseritis incendium, vel
cujus pro vobis advocati fuerit acceptum suffragium,
isto sequenti die istius veli figuratione intelligite, atque
gaudete. Hinc vestram et praecedentem tentationem
et subsequentem liberationem apud vosmetipsos
conferte, exinde non dubii, sed certi, Deo vestro per
Amicum meum gratias agite. Ecce draconem de vestra
civitate cernitis fugatum et expulsum, ecce conferentem
caput ejus primum Martyrem meum: ecce
Crucis tropaeum, per quod vicistis inimicum. Hoc
ergo modo civitate nostra a tanto periculo primitus liberata,
ac postea tali per congruentem picturam veli
admonitione instructa et illuminata, gemino miraculo
est omnis pia anima in Dei gloria exhilarata.
CAPUT V.-- De dispensatore pecuniae publicae Carthaginis liberato.
1.
In supra dictis miraculis domini Stephani patroni
communis, virtutes sanitatum et visiones somniorum
effectusque eorum mediocritate nostra nos
digessisse meminimus: nunc vero evidenter et occultata
fide humani habitus corporales apparitiones et
demonstrationes in foro, in judiciis, in luce diei, et
conventu populorum, ordinum dignitates hominibus
vigilantibus et videntibus exhibitas per ipsum Amicum
Dei, adjuvante Domino, cupimus enarrare. Igitur dispensator
pecuniae publicae Carthaginensis civitatis,
Florentius nomine, sicut in talibus functionibus fiscalium
actionum evenire assolet actoribus earum, ut
motus saepe potestatum sub quibus degunt, et quorum
ditioni inserviunt, incurrant; idem usque ad periculum