PL 42, col. 1081
De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On the Holy Trinity 15.17 · On the Holy Trinity 15.0
substantia. Si ergo haec intellecta sunt, et quantum
nobis in rebus tantis videre vel conjectare concessum
est, vera esse claruerunt; nescio cur non sicut
sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus sanctus,
et simul omnes non tres, sed una sapientia; ita
et charitas et Pater dicatur et Filius et Spiritus sanctus,
et simul omnes una charitas. Sic enim et Pater
Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul
omnes unus Deus.
29.
Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur
Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus
sanctus, nec de quo genitum est Verbum et de
quo procedit principaliter Spiritus sanctus nisi Deus
Pater. Ideo autem addidi, Principaliter, quia et de
Filio Spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc
quoque illi Pater dedit, non jam existenti et nondum
habenti: sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo
dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo Donum
commune procederet, et Spiritus sanctus spiritus esset
amborum. Non est igitur accipienda transeunter,
sed diligenter intuenda inseparabilis Trinitatis ista distinctio.
Hinc enim factum est ut proprie Dei Verbum
etiam Dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et Pater
et Spiritus sanctus. Si ergo proprie aliquid horum
trium charitas nuncupanda est, quid aptius quam ut
hoc sit Spiritus sanctus? Ut scilicet in illa simplici
summaque natura, non sit aliud substantia et aliud
charitas; sed substantia ipsa sit charitas, et charitas
ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive
in Spiritu sancto, et tamen proprie Spiritus sanctus
charitas nuncupetur.
30.
Sicut Legis nomine aliquando simul omnia veteris
Instrumenti sanctarum scripturarum significantur
eloquia. Nam ex propheta Isaia testimonium ponens
Apostolus, ubi ait, In aliis linguis et in aliis labiis
loquar populo huic; praemisit tamen, In Lege scriptum
est [(Isai. XXVIII, 11; et I Cor. XIV, 21)]
. Et ipse
Dominus, In Lege, inquit, eorum scriptum est, quia
oderunt me gratis [(Joan. XV, 25)]
; cum hoc legatur in
Psalmo [(Psal. XXXIV, 19)] . Aliquando autem proprie
vocatur Lex, quae data est per Moysen, secundum
quod dictum est, Lex et Prophetae usque ad Joannem [(Matth. XI, 13)]
;
et, In his duobus praeceptis tota Lex
pendet et Prophetae [(Id. XXII, 40)]
. Hic utique proprie
Lex appellata est, de monte Sina. Prophetarum autem
nomine etiam Psalmi significati sunt: et tamen
alio loco ipse Salvator, Oportebat, inquit, impleri omnia
quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis
de me [(Luc. XXIV, 44)]
. Hic rursus Prophetarum nomen,
exceptis Psalmis, intelligi voluit. Dicitur ergo
Lex universaliter cum Prophetis et Psalmis, dicitur
et proprie quae per Moysen data est. Item dicuntur
communiter Prophetae simul cum Psalmis, dicuntur
et proprie praeter Psalmos. Et multis aliis exemplis
doceri potest, multa rerum vocabula, et universaliter
poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in
re aperta vitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo
dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter