PL 42, col. 1118

Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

patrem omnium nostrum intueretur, videretque hominem
ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia
ornatum, temperantia compositum, charitate
circumdatum, immortalitate vestitum, aemulus atque
invidus haec hominem terrenum accepisse, quod ipse
dum esset angelus per superbiam cognoscitur amisisse,
invidit statim insatiabilis homicida, eosque nostros
primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit,
insuper et peremit. Namque, dilectissimi, cum
tanta bona homini diabolus abstulisset, pudicitiam,
continentiam, charitatem, immortalitatem, eumque
nudatum ac turpem reddidisset, obsitum suis pannis
deridens eum, suo dominio obstrinxit, atque ex illo
vinculo omnem prolem ejus sibimet obligavit. Turpes
enim pannos suscepit Adam, quando a diabolo exspoliatus
pudicitia, accinctus est impudicitia; amissa temperantia,
intemperans effectus est; perdita charitate,
malus inventus est; exspoliatus immortalitate, morti
propinatus est. Heu! quid perdidit, et quid accepit!
Ad hos etiam turpissimos pannos suos posteros
obligavit.
CAPUT III.
Renuntiare satanae, quid. Renuntiemus
huic damnosae haereditati: pupilli effecti sumus.
Antequam exactor veniat, tam pessimae haereditati,
in qua sunt panni diaboli, pompae scilicet et angelis
ejus si quis renuntiare neglexerit; cum judex venerit,
sicut Evangelium loquitur, tradetur debitor exactori,
exactor autem debitorem in carcerem trudet. Amen
dico tibi, ait Dominus, non exies inde, donec reddas
novissimum quadrantem [(Matth. V, 26)]
. Omne itaque
genus humanum tanquam pauperem et pupillum commendat
Scriptura divina, dicens Deo, Tibi derelictus
est pauper, pupillo tu eris adjutor. Ejusque adversarium
diabolum demonstrans, secutus adjunxit, Contere
brachium peccatoris et maligni [(Psal. IX, 14, 15,
sec. Hebraeos)]
. Adsit itaque aliquis homo pius, et aliquam
misericordiam huic pupillo et pauperi exhibeat.
Ferocem enim atque callidum adversarium patitur, et
hic pupillus in causa sua deficit; quoniam eum suus
adversarius pravis actibus obligavit. Adhibeamus huic
pupillo idoneos defensores, et Apostolorum tanquam
jurisperitorum coelestium ei patrocinium subrogemus.
Quid est agendum apud tales pro tali? Apud
vos itaque, Petre, Paule, Joannes, caeterique sancti
consiliarii veri judicis, amici summae potestatis, causam
exponimus, quam optime nostis, hujus pauperis
et pupilli, generis scilicet humani, qui ex paterno chirographo
debitor inventus reus, atque constrictus ab
adversario detinetur: non est aliud, quemadmodum
huic subveniatur, nisi ex vestro consilio. Quid itaque
in hoc negotio vestrae serenitati videatur pro hujus
miseri libertate, ex communi tractatu unitam pro eo
dignamini proferre sententiam. Et vos enim astrinxerat
haec obligatio, nisi vobis gratia subveniret. Liberati
liberate: consilium quod a vero judice accepistis,
promite; ut hoc sequatur qui captivus detinetur,
atque ex mala servitute per vestram defensionem ad
veram perveniat libertatem. Et haec est vox omnium.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.