PL 42, col. 1124
Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
convicit seniores impudicos [(Dan. XIII, 47)] , ita suo
testimonio Christi conterat inimicos. Dic, sancte Daniel,
dic de Christo quod nosti. Cum venerit, inquit, Sanctus sanctorum, cessabit unctio
[(Id. IX, 24)]
. Quare
illo praesente cui insultantes dicebatis. Tu de te ipse
testimonium dicis, testimonium tuum non est verum [(Joan. VIII, 13)]
,
cessavit unctio vestra, nisi quia ipse
est qui venerat Sanctus sanctorum? Si, ut vos dicitis,
nondum venit, sed exspectatur ut veniat Sanctus sanctorum,
demonstrate unctionem: si autem, quod verum
est, cessavit unctio vestra, agnoscite venisse
Sanctum sanctorum. Ipse est enim et lapis ille abscissus
de monte sine manibus concidentium, id est,
Christus natus de virgine sine manibus complectentium:
qui tantum crevit, ut mons magnus fieret, et
impleret universam faciem terrae [(Dan. II, 34, 35)] . De
quo monte dicit propheta, Venite ascendamus in montem
Domini [(Isai. II, 3)]
. Et de quo David dicit, Mons
Dei, mons uber: utquid suspicamini montes incaseatos,
montem in quo placuit Deo habitare in ipso [(Psal. LXVII,
16, 17)]
? Cum enim ipse Dominus Christus discipulos
suos interrogaret, quem eum dicerent esse homines
Filium hominis; responderunt: Alii Eliam, alii Jeremiam,
alii Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis [(Matth. XVI, 14)]
.
Et ille: Utquid suspicamini montes
incaseatos, montem in quo placuit Deo habitare in ipso?
Hunc agnovit Petrus dicens, Tu es Christus Filius Dei
vivi [(Ibid., 17)]
. Agnovit montem, et ascendit in montem:
testimonium dixit Veritati, et dilectus est a Veritate.
Supra petram fundatus est Petrus, ut mortem
susciperet illum amando, quem ter negaverat timendo.
CAPUT XIII.
Testimonia caetera ex Lege et
Prophetis. Dic et tu, Moyses legislator, dux populi
Israel, testimonium Christo. Prophetam vobis excitabit
Deus de fratribus vestris. Omnis anima quae non audierit
prophetam illum, exterminabitur de populo suo [(Deut.
XVIII, 15, 19)]
. Prophetam autem dictum Christum,
ipsum audi in Evangelio Christum: Non est, inquit, propheta sine honore, nisi in patria sua
[(Matth. XIII,
57)]
. Accedat etiam David sanctus, testis fidelis, ex
cujus semine processit ille, cui Lex et Prophetae testimonium
dicunt; dicat et ipse de Christo Adorabunt,
inquit, eum omnes reges terrae; omnes gentes servient
illi [(Psal. LXXI, 11)]
. Cui servient? Dic, cui servient?
Vis audire cui? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad
dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
pedum tuorum [(Psal. CIX, 1)]
. Et expressius atque nominatim: Quare,
inquit, tumultuatae sunt gentes, et
populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et
principes convenerunt in unum, adversus Dominum et
adversus Christum ejus [(Psal. II, 1)]
. Accedat et alius
testis, dic et tu Habacuc propheta testimonium Christo. Domine,
inquit, audivi auditum tuum, et timui;
consideravi opera tua, Deus, et expavi (Habacuc III, 2).
Quae opera Dei iste miratus expavit? Numquid fabricam
mundi iste miratus expavit? Absit: sed audi ad
quid expavit. In medio, inquit, duum animalium cognosceris.
Opera tua Deus. Verbum caro factum est [(Joan. I, 14)]
.
In medio duum animalium cognosceris.
Quis, quousque descendisti? Expavescere me fecisti:
quia Verbum per quod facta sunt omnia, in praesepio
jacuisti. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe
domini sui [(Isai. I, 3)]
. In medio duum animalium
cognosceris. Quid est, In medio duum animalium cognosceris;
nisi aut in medio duorum Testamentorum,
aut in medio duorum latronum, aut in medio Moysi
et Eliae cum eo in monte sermocinatium? Ambulavit,
inquit, Verbum, et exivit in campos (Habacus III, 3). Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Hoc et
Jeremias ait: Post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est [(Baruch III, 38)]
. Ecce quomodo
conveniunt sibi testes veritatis: ecce quomodo convincunt
filios falsitatis. Sufficiunt vobis ista, o Judaei,
an adhuc ad vestram confusionem ex Lege et ex gente
vestra alios introducemus testes, ut illi testimonium
perhibeant, cui perdita mente insultantes dicebatis, Tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum