PL 42, col. 1125
Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
non est verum?
Quod si velim ex Lege et ex Prophetis
omnia quae de Christo dicta sunt colligere, facilius me
tempus quam copia deserit.
CAPUT XIV.
Semeonis et Zachariae testimonium. Verumtamen senem illum ex gente vestra natum, sed
in errore vestro non relictum, Simeonem sanctum in
medium introducam: qui meruit decrepitus teneri in
hac luce quousque videret veram lucem. Quem quidem
jam aetas compellebat ire: sed exspectabat suscipere,
quem sciebat venire. Cum iste senex admonitus
esset a sancto Spiritu, quod non ante moreretur
quam videret Christum Dei, natumque cognoscens,
perrexit ad templum. Ubi vero eum portari matris
manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit,
tulit infantem in manibus suis. Ille quidem Christum
infantem ferebat, sed senem Christus regebat.
Regebat qui portabatur, ne ille ante promissum a corpore
solveretur. Quid tamen dixerit, quem confessus
fuerit, advertite inimici, non Christi, sed vestri. Benedicens
Deum exclamavit senex ille, et dixit: Nunc
dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum
in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum [(Luc. II,
26-32)]
. Illi etiam parentes Joannis, Zacharias et Elisabeth,
juvenes steriles, in senecta fecundi, dicant
etiam ipsi testimonium Christo. Dicant de Christo quid
sentiant, et testem idoneum Christo nutriant. Aiunt
enim suo parvulo nato, Tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias
ejus [(Id. I, 17)]
. Ipsique matri et virgini Elisabeth ait: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me?
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus
meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo
[(Ibid., 43,
44)]
. Intelligens enim Joannes matrem Domini sui venisse
ad suam matrem, inter ipsas angustias uteri
adhuc positus, motu salutavit, quem voce non poterat.
Quid postea ipse Joannes praecursor et amicus,
humilis et fidelissimus servus, testis idoneus effectus,
tanto major in natis mulierum, quanto existimabatur
esse quod non erat? Christum enim eum esse Judaei
credebant: sed ille non se esse clamabat, dicens: Quem me suspicamini esse, non sum ego; sed ecce venit
post me, de cujus pedibus non sum ego dignus solvere
corrigiam calceamenti ejus
[(Marc. I, 7; Luc. III, 16;
Act. XIII, 25)]
. O fidelis testis, et amice veri sponsi,
quantum te humiliavisses si ad corrigiam calceamenti
ejus solvendam dignum te esse dixisses? Sed dum ad
hoc non te dignum dicis, Judaeis falsis testibus contradicis.
Et haec a te dicta sunt antequam Christum
videres: qui cum ad te ipse venit excelsus humilis
implendae dispensationis suae gratia ut a te baptizaretur
qui nullum habebat omnino peccatum, quid responderis,
quem cognoveris, quale testimonium protuleris,
audiant inimici qui audire nolunt: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi
[(Joan.
I, 29, 36)]
. Et adjecit: Tu ad me venis baptizari; ego
a te debeo baptizari [(Matth. III, 14)]
. Agnovit servus
Dominum: agnovit peccati originalis vinculis obligatus
ab omni nexu peccati liberum: agnovit praeco judicem,
agnovit creatura Creatorem, agnovit paranymphus
sponsum. Nam et haec vox Joannis est: Qui habet
sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi stat et audit
eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi [(Joan.
VII, 29)]
.
CAPUT XV.
Ex libris Ethnicorum. Sufficiunt vobis
ista, o Judaei, sufficiunt vobis tanti testes, testimonia
ex Lege vestra, ex gente vestra? An adhuc
impudenti animo audebitis dicere, quod alterius
gentis vel nationis homines Christo deberent testimonium
perhibere? Sed si hoc dicitis, respondet quidem
ille vobis, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt
domus Israel [(Matth. XV, 24)]
. Sed sicut vos in Actibus
Apostolorum increpat Paulus, Vobis primum
oportuerat annuntiari verbum Dei, sed quia repulistis
illud, nec vos dignos vitae aeternae judicastis, ecce, inquit, convertimur ad Gentes
[(Act. XIII, 46)]
: demonstremus