PL 42, col. 1128
Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
dicis, testimonium tuum non est verum [(Joan.
VIII, 13)]
!
CAPUT XVIII.
Ex eventis. Sed non intelligentes
actiones vestras, egistis causas nostras. Denique
nostrae saluti militavit vestra malitia: ille enim qui
ad hoc venerat ut pro nobis moreretur, insanas voces, Crucifige, crucifige
[(Luc. XXIII, 21)]
, clamantium ut
homo non expavit, quia ut Deus eas ante praevidit.
Quantum laborastis, ut discipulum Judam pecunia
corrumperetis [(Matth. XXVI, 15)] , et a malo venditore
mali emptores Christum non possidendum compararetis,
nundinas malas agentes animae vestrae, quando fundebatis
pretium salutis nostrae? Quantum laborastis,
ut judicem a vestro scelere manus lavantem, calumniis,
Caesaris nomine opposito, opprimeretis, ut
id impleret quod fieri volebatis [(Id. XXVII, 24)] ?
Quantum laborastis, ut Christus occideretur, et latro
dimitteretur [(Ibid., 20-26)] ? Quantum laborastis, ut
Christus contumelias pateretur, spinis coronaretur [(Marc. XV, 17)] ,
in ligno suspenderetur, lancea perfoderetur [(Joan. XIX, 34)] ?
Quantum clamastis, quantum
sudastis, quantum laborastis? Sed omnis iste labor
vester, fructus est noster. Denique a vobis Christus
occiditur, nobis resurgit: a vobis in ligno suspenditur,
clavisque confixus in cruce detinetur, et
a ducibus nostris discipulis suis in medio eorum clausis
januis invenitur [(Id. XX, 19)] . Pecunia milites corrumpendo
Christi resurrectionem opprimere voluistis [(Matth. XXVIII, 12, 13)] ,
et ecce ejus resurrectio toto
mundo jam celebratur, et quod dedistis, totum perdidistis.
Implere non potuistis quod voluistis: audite
jam quod audire non vultis. Die tertio a mortuis resurgens,
assumptus in coelum, sedet ad dexteram
Patris [(Marc. XVI, 19; Luc. XXIV, 51)] : dispersit vos
per universas terras, ut ubique prophetias de ejus nativitate,
passione, resurrectione, ascensione, quaecumque
dicta sunt, vos perferatis, atque lucernam
Legis, tanquam lignea candelabra sensu carentia,
gentibus ministretis. Quod propterea factum esse cognoscite,
ne gentes haec omnia quae aguntur, dum
praedicantur, a nobis dicerent fuisse conficta. Hanc
etiam ipsam vestram dispersionem fuisse praedictam,
David propheta declarat dicens: Ne occideris eos, ne
quando obliviscantur legis tuae, sed disperge eos in virtute
tua [(Psal. LVIII, 12)]
. Dispersio ergo haec vestra
testimonium perhibet Christo, cui dixistis, Tu de te ipso
testimonium dicis, testimonium tuum non est verum [(Joan.
VIII, 13)]
: ut ex vestro testimonio inimicorum, alii inimici
confundantur, qui Christum magicis artibus fecisse
dicunt quaecumque fecit miracula. Nam et hoc quod
mortuus colitur, magicae potentiae deputandum esse
contendunt. Proferte codices propheticos, o Judaei
Christi inimici, ut ex ipsis alii Pagani convincantur
inimici. Prophetas longe antequam nasceretur ante
se praemisit, qui omnia quae superius diximus, praedixerunt.
Hinc jam judicate qui recta sapitis: numquid
si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus,
magus erat antequam natus? Confundimini, corrigimini
qui talia de Christo vel sentitis, vel creditis,
vel dicitis. Confundimini et vos, Judaei, qui lucernam
Legis in manibus habentes, aliis lumen praebetis, et
vos in eam intendere non curatis, sed exspectatis quidem
et vos ut veniat qui venturus est. Et veniet; sed
non sicut vultis veniet: veniet excelsus ille qui a vobis
interfectus est, nullius criminis reus; manifestus veniet
Deus, et videbitis judicantem, quem contempsistis,
miracula facientem. Qualis erit tunc vestra conscientia,
cum vobis ille nullam jam exhibebit patientiam,
quia vos invenit in anima mortuos, qui venturus
est judicare vivos et mortuos?
CAPUT XIX.
Contra Arianos. Credimus in Spiritum
sanctum, quem nos credimus Deum, aequalem Patri et
Filio, manentem in Patre et Filio, inseparabilem a Patre