PL 42, col. 1127

Contra Judaeos paganos et Arianos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

demonstrantes, intentissime audite:
In manus iniquas infidelium postea veniet.
Dabunt autem Deo alapas manibus incestis.
Et impurato ore expuent venenatos sputus.
Dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum.
Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat
Quod Verbum, vel unde venit, ut inferis loquatur.
Et corona spinea coronabitur.
Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt.
Inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam.
Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti,
Ludentem mortalium mentibus, sed spinis
Coronasti, et horridum fel miscuisti.
Templi vero velum scindetur, et die
Medio nox erit tenebrosa nimis tribus horis.
Et morte morietur, tribusque diebus somno suscepto,
Et tunc a mortuis regressus ad lucem veniet.
Primus resurrectionis initium revocatus ostendet.
CAPUT XVII.
Testimonia ex coelo, ex mari, ex
terra, ex infernis. Credo jam vos, o inimici Judaei tantis
testibus ita obrutos confutatosque, ut nihil ultra
quaerere debeatis: qui ipsi veritati nimia insipientia
vel potius amentia, cum omnia nossetis quae de Christo
essent dicta atque conscripta, inverecunda fronte
dicebatis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium
tuum non est verum [(Joan. VIII, 13)]
. Verumtamen ut
divinae majestatis veritas lucescat, supra tot testium
praeclaras voces, suo Creatori universa creatura testimonium
se dixisse proclamet. Nonne coelum testimonium
dixit, quando novum sidus in nova hominis
progenie, velut lingua et digito, quo potuit, natum
Deum hominem gentibus demonstravit? Nonne mare
testimonium dixit, quando oblitus quodam modo naturae
suae liquidus humor, soliditate suscepta, sui
Domini portavit impressa vestigia: ut impleretur
illud quod dictum est, In mari est via tua et semitae
tuae in aquis multis [(Psal. LXXVI, 20)]
? Quod elementum
servum Christi supra se ambulare cupientem, ut
demonstraret quantum interesset inter creaturam et
Creatorem, labili unda Petrum absorbuisset, nisi
Dominus rerum, mergenti Petro manum porrexisset [(Matth. XIV, 31)] .
Nonne terra testimonium dixit,
quando ejus conspersa saliva, ex ea caeci nati oculos
inungens, lumen non videnti restituit (Joan: IX, 7):
et fabrica quod minus habuit, ex limo terrae artifex
reparavit, qui totum hominem de terra ante formavit [(Gen. II, 8)] ?
Nonne inferna Christo testimonium perhibuerunt,
quando jure suo perdito, Lazarum quem
dissolvendum acceperant, integrum per quatriduum
reservarunt, ut incolumem redderent, cum vocem
Domini sui jubentis audirent [(Joan. XI, 43)] ? Quid in
ipsa ejus passione, nonne contra vestram impudentiam
ferocemque amentiam ipsam quodam modo publicam
lucem testem citabo? Sicut putabatis, homo
tantum a vobis interficiebatur Christus: quod et si
tantum esset, vobis parcere debuistis, ut manus vestras
alienas redderetis a sanguine innocentis. Quae
caecitas infusa est cordibus vestris, ut nec illa vos
tanta deterreret medio die solis obscuritas, et inter
ejus radios claros amputata lux? Nox recondita in
diem: imo nox usurpavit diem, nec cursum sui
ordinis natura servavit; sed obtenebratur coelum, luget
terra, velum templi conscinditur, petrae scinduntur,
inferna reserantur [(Matth. XXVII, 45, 51, 52)] ,
omnis pene creatura expavescit mortem Christi. Nec
tamen in his tantis aperti sunt oculi cordis vestri. O
Judaei, daemones qui vestra corda possederunt, dixerunt, Scimus qui sis; quid venisli ante tempus perdere
nos
[(Marc. I, 24)]
? et vos, Tu de te ipso testimonium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.