PL 42, col. 1159
De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
AUG. Animadverto vim te penitus non attendisse
verborum: nam dum utrumque unum dico, substantiam
veri Patris ac veri Filii ex toto non separo:
et dum non eumdem Patrem quem Filium praedico,
utriusque personam servata uniuscujusque proprietate
discerno. Itaque si substantiam quaeris, ipsa Trinitas
unus est Deus; si personam, alter est Filius.
FEL. Et quomodo et idem esse dicis, et alterum
Filium.
AUG. Idem, inquam, communione substantiae;
alterum proprietate personae.
FEL. Nescio quo pacto una creditur esse substantia,
cum non una dicatur esse persona.
AUG. Non est, inquam, una persona, quia una genuisse,
et altera dicitur genita: et est tamen nati et
gignentis non diversa substantia, quia non dissimilis
generanti docetur exorta.
FEL. Velim quaeso exemplo mihi faciliore dicta dilucides.
AUG. In rebus quidem incomprehensibilibus exempla
non suppetunt disputanti: tamen in quantum fieri
potest, etiam in hac parte non deero. Ecce igitur homo
pater habet hominem filium: est quidem commune
utriusque quod homo est, uni tamen quod
filius, alteri proprium videtur esse quod pater est;
nam in utroque sic persona discernitur, ut communis
humanitas non negetur, dum unus gignit, alius
gignitur; aeque autem homo et qui genuit dicitur,
et ille qui gignitur.
CAPUT IV.
FEL. Illud certe dicas velim, genitus
ab ingenito utrum initio separetur, an non?
AUG. Ne id quidem spiritualis intelligentiae veritate
recipitur, ut Pater a Filio interventu, non dico
temporis, quod diebus constat ac noctibus, sed cujuslibet
aevi vel aetatis spatio separetur.
FEL. Hoc si ita est, duo fateris ingenita. Et quomodo
altera Patris, altera Filii putatur esse persona,
cum per significationem communis ingeniti utraque
videatur esse confusa?
AUG. In hoc quidem a majoribus vestris non mediocris
calumniae sophisma contexitur; tamen per
auxilium ipsius Trinitatis catholica necesse est simplicitate
solvatur. Patrem namque ingenitum, Filium
genitum dico, nec ideo tamen genitum ingenito coaeternum
esse non praedico, eo tantum docens ingenitum
Patrem, quia non processit ex altero; eo genitum
Filium, quia non exstitit ex se ipso. Non est
commune utrique nasci, non est commune, non gigni:
et commune tamen est alterum ab altero interventu
medii temporis non divelli. Itaque si proprium
Patris quaeris, sufficit quia solus non habet patrem;
si Filii, satis est quod non habet prolem: unam autem
et coaeternam Patris et Filii dicimus deitatem.
FEL. Quantum ad me attinet, non video quid ista
nunc colligas. Nam quamvis Aristotelica mecum subtilitate
contendas, fieri tamen non potest, ut eum
qui genitus est, ab eo qui genuit nulla aevi intercedentis
antiquitate discernas.
AUG. Scio equidem, ut ille ait, quam in difficili loco
versetur oratio: tamen verendum nobis nihil est,
qui per adjutorium sancti Spiritus, testimonium dicimus
Deo. Quid ergo dicemus? Estne aliquid in Patre
quod negetur ingenitum, an non? Si est, non in
toto, sed in parte potius dicatur ingenitus; alioquin
non ex tempore coepit esse Filius. Nam si paternitas
non coepit Patris, initium inveniri non potest prolis.
Si initium dicitur prolis, non aeterna paternitas docebitur
Patris. Et quomodo stabit, quia totum in Patre
docetis ingenitum, qui ipsius paternitatis nomen
habere putatis initium, cum coepisse ex tempore
dicitis Filium, quo nondum exstante Patrem dici non
potest vocitatum?
FEL. Non sum tam stultus, ut tempus praeferam Filio;
sed initium dari certum est genito.