PL 42, col. 1158
De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
non queunt, cogit ad aliena confugere: in te vero
idcirco nullo modo prorsus ista perpetior, quia eloquentiam
pariter cum scientia fidei tibi video non
deesse.
Tum ego: Non usque adeo, inquam, me duci putes
laudibus meis, ut injuriam faciam praecedentibus
sanctis. Nec praesumam unquam in sapientia
verbi, ne evacuetur crux Christi [(I Cor. I, 17. Videatur
Beda vulgatus in eumdem locum.)] : sed Scripturarum
auctoritate contentus, simplicitati obedire
potius studeo quam tumori. Sed melius, inquis, ratione
quis quam testimoniis edocetur. Quid ergo?
quam rationem afferre potes, si partum praedicas virginis,
si redditos oculos non negas caecis, si sepultos
redisse ostendis a mortuis? Si ergo horum et incomprehensibilis
ratio, et veritas prompta est; facilius
in negotiis fidei testimoniis creditur, quam ratio vestigatur.
Verum quia non nimis inconsequenter duo
ista discernis, cum ratione praemissa etiam testimonia
non omittis: idcirco in hac disputatione id me
fateor secuturum, quod ipse probaveris.
CAPUT III.
FELICIANUS: Ergo, inquit, quoniam
otiosi sumus, ad homousii vestri quaestionem, de quo
non inter nos tantum, sed etiam inter majores nostros
plerumque tractatum est, veniamus. Et ne
longius evagetur oratio, ipse jam, ut soles, personam
proponentis assume, et a nobis rationem nostrae
fidei, quaerentibus vicissim redditurus, inquire.
Tum ego: Dic mihi, inquam, verumne sit quod
te audio dicere, Patri homousion non esse penitus
Filium?
FELICIANUS: Verum est, nec persuaderi mihi potest
id ingenitum esse quod genitum, ne eumdem Patrem
videar praedicare quem Filium.
AUGUSTINUS: Non ita est: nam ne mihi quidem
istud in animo est, eumdem ingenitum esse quem
genitum; sed id potius ingenitum esse quod genitum.
FEL. Et quomodo non eumdem ingenitum dicis
esse quem genitum, si utrumque unum putas esse,
non alterum?