PL 42, col. 1157

De unitate Trinitatis 1 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

cum nomine Augustini, quia videlicet ipsius esse agnoscit Beda vulgatus in Paulum ad I Cor. 1, et Lanfrancus
in opere contra Berengarium: quibus adjungi potest Alcuinus, lib. 1 contra Elipantum, et Petrus Lombardus
in 3 Sent. dist. 21, cap. Sicut; et dist. 22, cap. Et utique. Sed quod ad Bedam, certe Bedae veri
collectio in Paulum, quam in bibliotheca Germanensi habemus nondum vulgatam, caret prorsus eo loco libri
hujus qui in collectione vulgata, cujus auctorem esse Florum saepe notavimus, citatur tanquam Augustini. Nihil
autem mirum quod Augustini creditus est liber, ejus revera nomine in vetustissimis codicibus praenotatus, et
forte ipsi a vero illius auctore certis de causis suppositus. Id scilicet a Vigilio Tapsensi factitatum observavimus
admonitione in Altercationem cum Pascentio, in Appendice tomi secundi. Hunc eumdem Vigilium subsequentis
cum Feliciano Altercationis auctorem detexit demonstravitque Petrus Franciscus Chiffletius, non solum
ob similitudinem stili cum indubitatis Vigilii contra Eutychem libris, sed etiam quia in Divionensis
Abbatiae codice antiquo (quem quidem ante annos circiter octingentos scriptum putamus) Vigilii nomen praefert.
Vigilius ipse in praefatione librorum contra Varimadum, digestos a se in unum corpus de Unitate Trinitatis
libellos memorat, ubi adversarii propositionibus, non testimoniorum auctoritate, sed rustico, ut ait,
sermone, id est, quasi sacrarum litterarum rudis respondebat. Caeterum Optati nomen, cui directus liber notatur
in editis, abest a Divionensi codice et ab aliis melioris notae. In quibusdam tamen Mss. et titulus habet De Unitate Trinitatis ad Optatum;
et praefatio Extorsisti mihi, dilectissime fili Optate.
CAPUT PRIMUM.

Extorsisti mihi, dilectissime
fili, ut de unitate Trinitatis, quae perfectus Deus semper
ac summus est, officii non immemor sacerdotalis,
aliquid scriberem; idque a me, cum propriae infirmitatis
conscius saepius excusarem, multis modis
exegisti; asserens communis fidei rationem, et religiosos
accipere, et sacerdotes debere fidelibus non
negare; ne aut illi dum non accipiunt, incipiant ab
infidelibus facile decipi, aut ab his cum desiderata
non tribuunt, coelestis thesaurus Christi membris non
expendi, sed in terra quodam modo sterilis peritiae
videatur abscondi. Itaque victum me fateor probabilibus
causis, ne inermes tradere videar obsistentibus
malis, dum adversus infideles non instruuntur munimine
veritatis. Verum quia in hujusmodi quaestionibus
quaedam obscuritas continua oratione frequenter
incurritur, idcirco id mihi visum est, ut eum sermonem
qui inter me et Felicianum nuper est habitus,
praenotatis propter personarum discretionem principalibus
nominum litteris, praesentis libelli brevitate
complecterer.
CAPUT II.
Nam cum ante hos dies pariter sederemus,
tum ille: Inter alia, inquit, quae me in vestris
disputationibus frequenter offendunt, nihil deterius
puto, quam quod sic praecepta fidei rudibus
traditis, ut non de intelligendarum rerum ratione,
sed potius de quadam testimoniorum ostentatione
colloquentibus praescribatis. Quod ut non dicam vafrum,
interim quam rusticum sit nullus ignorat. Primum
quod si is qui edocetur libris jam credidit, obtemperat
iste, non repugnat: alioquin non magis tibi
quam iisdem testimoniis quae pro affirmato ingeruntur,
necesse est contradicat. Et ideo melior mihi
ad docendum videtur haec via, qua primum fidei ratio
sine testimoniis redditur: post ratione convicto, iter illud
Scripturis respondentibus expolitur. Et non imme
rito: si enim testimonia haec eo probantur, quod ratione
non careant, potest per se illa sufficere, quae etiam
haec non nisi per se ipsam videtur astruere. Sin contra,
quis potest irrationabilibus testimoniis, licet illa
divina fingantur, rationabilis fidei colla submittere?
Et illam quidem disputandi viam, fateor, in aliis tolerarem,
quos imperitiae necessitas, quia per se stare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.