PL 42, col. 131
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
per Verbum eum fecisse quod fecit. Verbum
autem Patris est Filius. Non ergo repugnat hoc capitulum
Geneseos, ubi scriptum est, Et Dixit Deus,
Fiat, et factum est; illi loco Evangelii ubi dicitur, Et
mundus per eum factus est, id est, per Dominum nostrum;
quia ipse est Verbum Patris per quod facta
sunt omnia. Postremo, si propterea in Genesi non intelligitur
Filius, quia non est dictum quod per Filium
Deus fecerit; nec in Evangelio per Filium Deus
et aves pascit, et lilia vestit [(Matth. VI, 26 30)] , et
caetera innumerabilia quae ipse Dominus dicit Deum
facere Patrem: quamvis non dicat quod ea per Filium
faciat. Quod autem etiam testimonium Apostoli
adjungunt, quod ait de Domino nostro Jesu Christo, Ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per
ipsum facta sunt in coelo et in terra, visibilia et invisibilia [(Coloss. I, 15-16)]
;
et hoc capitulum adversum
esse dicunt Genesi, ubi Deus ita dicitur fecisse mundum,
ut specialiter Filius ibi non sit nominatus: vehementer
errant; et non vident, si ita est, ipsum
Apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum
dicit, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia [(Rom. XI, 36)]
;
et Filium non nominat. Quomodo autem
hic Filius nominatus non est, intelligitur tamen;
ita et in Genesi: et quomodo sibi haec duo capitula
Pauli non adversantur; ita nec Genesis Evangelio.
CAPUT II.
1.
De eo quod scriptum est: Et
consummavit Deus die sexto omnia opera sua quae fecit,
et in septimo requievit ab eisdem omnibus operibus quae
fecerat [(Gen. II, 2)]
. Huic etiam loco Manichaei calumniam
movent, et dicunt Novo Testamento adversari quod in
Genesi scriptum est, Deum septimo die requievisse ab
omnibus operibus suis quae fecit: quoniam Dominus in
Evangelio dicit, Pater meus usque nunc operatur [(Joan. V,
17)]
. Quod nullo modo contrarium est. Dominus enim
Judaeorum refellit errorem, qui putabant Deum sic
requievisse die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur.
Requievit autem ab omnibus operibus suis
quae fecit, ut jam ultra non faceret mundum cum omnibus
quae in eo sunt: non tamen ut etiam a mundi
administratione requiesceret. Non enim scriptum est:
Requievit Deus ab omnibus operibus suis, ut deinceps
non operaretur. Sed scriptum est, Requievit Deus ab
omnibus operibus suis quae fecit: ut deinde non in faciendo
mundo, a quo opere post perfectionem cessaverat;
sed in administrando operaretur, in quo opere
eum esse Dominus intimavit. Nec illa requies, quasi
post laborem Deum pausam quaesisse, sed ab instituendis
rerum naturis post earum rerum perfectionem
cessasse significat, quamvis usque adhuc in administrandis
operetur.
2.
Sabbati autem observationes non intelligebant
Judaei, qui putabant ab iis etiam operibus quae ad
salutem hominum valent, oportere cessari. Unde illos
Dominus etiam aliis locis, de bove qui in puteum
cecidit, et jumento quod solvendum est ut ad aquam
ducatur, mirifica comparatione redarguit [(Luc. XIV,
5, et XIII, 15)] . Sabbatum autem, non repudiatum, sed