PL 42, col. 132

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

intellectum a Christianis destitit quidem carnaliter
observari, sed spiritualiter retinetur a sanctis, qui
intelligunt vocem Domini vocantis ad requiem, et dicentis: Venite ad me, qui laboratis, et ego vos reficiam.
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis
sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus
vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis
est
[(Matth. XI, 28-30)]
. Hoc sabbatum, id est, hanc
requiem Scriptura illa significat, quam Judaei non
intelligebant, et pro temporum dispensatione carnaliter
sequebantur umbram, cujus umbrae quasi corpus,
id est, veritas nobis danda erat. Sed quemadmodum
illa requies Dei post fabricatum mundum
insinuatur; sic requiem, quae nobis promittitur, post
opera quae in hoc mundo habemus, si justa fuerint,
consequemur, septima scilicet eademque ultima
parte saeculi, de qua longum est disputare. Non ergo
Dominus rescindit scripturam Veteris Testamenti,
sed cogit intelligi: nec sabbatum solvit ut pereat
quod figurabatur, sed aperit potius ut appareat quod
tegebatur.
CAPUT III.
1.
De eo quod scriptum est in Genesi: Et dixit Deus, Non est bonum solum hominem esse; faciamus
ei adjutorium. Et immisit Deus Adae somnum, et
obdormivit; et sumpsit unam de costis ejus, ex qua formavit
Evam, quam adduxit ad Adam; et ait, Ideo relinquet
homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae [(Gen. II, 18-24)]
.
Huic rursus loco Manichaei calumniantur,
dicentes contra Novum Testamentum esse
istam sententiam, qua Deus scribitur et formasse
mulierem, et viro conjunxisse: propterea, quia in
Evangelio dicit Dominus, Omnis qui reliquerit domum,
aut uxorem, aut parentes, aut fratres, aut filios propter
regnum coelorum, centies tantum accipiet in hoc tempore,
et in futuro saeculo possidebit vitam aeternam [(Matth. XIX, 29; Marc. X, 29-30, et Luc. XVIII, 29-30)]
.
In
qua calumnia miror eos sic esse caecatos, vel potius non
miror: Excaecavit enim illos, sicut scriptum est, malitia
eorum [(Sap. II, 21)]
. Sed tamen quis non videt tanta
in Novo Testamento praecepta de uxore diligenda?
Cur enim potius Vetus Testamentum dicunt adversari
huic sententiae Domini, qua dicit relinquendam
esse uxorem propter regnum coelorum, et non ipsum
Novum sibi adversari? Quod nefas est dicere. Intelligenda
enim sunt, non temere accusanda, quae imperitis
videntur esse contraria.
2.
Nam et Dominus interrogatus a Judaeis, utrum
ei placeret dato libello repudii dimittere uxorem, respondit
eis dicens: Non legistis quoniam qui fecit ab
initio, masculum et feminam fecit eos; et dixit, Propter
hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carne una? Itaque jam non
sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit in
unum, homo non separet. Dicunt illi: Quid ergo
Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere?
Dicit illis Jesus: Quia ad duritiam cordis vestri permisit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.