PL 42, col. 133

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

vobis Moyses dimittere uxores vestras; ab initio autem
non fuit sic. Dico autem vobis, quicumque dimiserit
uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, facit
eam moechari: et ipse si alteram duxerit, adulterium
committit [(Matth. XIX, 3-9)]
. Ecce habent confirmatam
sententiam Veteris Testamenti ab ipso Domino
adversus imperitiam Judaeorum. Simul etiam Moysi
perhibuit testimonium, quod propter duritiam cordis
eorum repudium dari permisit. Numquid etiam Evangelium
Evangelio dicunt esse contrarium? Quod si
dicunt hoc capitulum falsum esse, et a corruptoribus
Scripturarum esse additum (nam hoc solent, quando
non inveniunt quid respondeant, dicere); quid, si
alius dicat illud esse immissum et falsum, quod ipsi
proferunt dicente Domino, Omnis qui reliquerit domum
aut uxorem aut parentes aut filios propter regnum
coelorum, etc.? Non intelligunt miseri quemadmodum
omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur
evertere. Fides autem vera et Ecclesiae catholicae disciplina
utrumque verum et a Domino dictum esse
confirmat, et nullo modo esse contrarium: quia et
conjunctio mariti et uxoris a Domino est, et relictio
uxoris propter regnum coelorum a Domino est. Non
enim quia suscitavit Jesus Christus mortuos, et dedit
eis vitam, propterea ipsa vita non est relinquenda
propter regnum coelorum. Sic ergo quamvis Dominus
dederit uxorem viro, relinquenda est tamen, si
opus est, propter regnum coelorum. Non enim hoc
semper necesse est, sicut Apostolus dicit: Si quis fidelis
habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare
cum illo, non dimittat eam [(I Cor. VII, 12)]
. Significat
utique quod si non consentit habitare cum illo, id est,
si exsecratur in illo fidem Christi, et non eum patitur,
quod christianus est, relinquenda est propter regnum
coelorum: sicut idem apostolus in sequentibus dicit, Quod si infidelis discedit, discedat; non est enim subjectus
servituti frater aut soror in hujusmodi.
Si quis
ergo relinquit regnum coelorum, dum non vult relinquere
uxorem non ferentem christianum virum, improbatur
a Domino: et item si quis vir relinquit uxorem
dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis,
aut obtinendi regni coelorum, similiter improbatur
a Domino. Ita nec ista duo capitula evangelica
inveniuntur sibi esse contraria, nec Evangelium
Veteri Testamento: quia ibi uxor conjungitur viro,
ut simul mereantur possidere regnum coelorum; et
ita uxor relinquenda esse praecipitur, si virum impediat
ad possidendum regnum coelorum.
3.
Et ideo quando Christianos utrosque Apostolus
monet, id est, maritos et uxores; nonne ita dicitur, Diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam,
et tradidit se ipsum pro ea?
et, Mulieres viris
suis subditae sint quasi Domino; quia et Ecclesia subdita
est Christo? Nonne illud quod isti miseri irrident in
Veteri Testamento, quod scriptum est, Propterea relinquet
homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae,
et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem
apostolus accipit, cum dicit, Sacramentum hoc magnum
est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.