PL 42, col. 145
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Apostolus volens insinuare quale corpus justorum per
immutationem in resurrectione futurum sit, quia non
nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut Angeli in
coelis [(Matth. XXII, 30)]
: hanc ergo immutationem futuram
corporum sanctorum volens insinuare, dixit
Apostolus, Dico enim vobis, fratres, quia caro et sanguis
regnum Dei non possidebunt. Quod non una separata
et ad fraudem commemorata sententia, sed
toto ipso Epistolae loco pertractato, vel potius lecto
(non enim res obscura est) inveniri potest. Sic enim
dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem,
et mortale hoc induere immortalitatem. Quod eum de
corpore dicere, de superioribus manifeste invenitur,
cum ait: Non omnis caro eadem caro: alia quidem
hominum, alia autem pecorum; alia caro volucrum,
alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria:
sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium; alia
gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum.
Stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio
mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione:
seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur
in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus
animale, surget corpus spirituale, sicut scriptum
est: Factus est primus homo Adam in animam viventem,
novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed
non primum quod spirituale est, sed quod animale;
postea, quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus;
secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus,
tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Et
quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem
ejus qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres,
quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere
non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate
possidebit. Certe jam clarum est quare hoc
Apostolus dixerit. Quid ergo iste tam turpi fraude
non commemorat, nisi hoc ultimum, et tacet illa superiora,
quibus hoc quod male interpretatur, bene
possit intelligi? Nam quoniam Domini nostri corpus
post resurrectionem sic levatum est in coelum, ut
pro ipsa coelesti habitatione coelestem acceperit mutationem,
et hoc sperare in die ultimo jussi sumus:
ideo dixit Apostolus, Qualis terrenus, tales et terreni,
id est, mortales; et qualis coelestis, tales et coelestes, id
est, immortales, non solum animis, sed etiam corporibus.
Unde et supra dixerat, aliam esse coelestium
corporum gloriam, et aliam terrestrium. Quod autem
spirituale dixit corpus in resurrectione futurum, non
propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus
erit: sed spirituale corpus omni modo spiritui
subditum dicit, sine aliqua corruptione vel morte.
Non enim quia quod modo habemus corpus animale
appellat, ideo putandum est non illud esse corpus,
sed animam. Ergo quemadmodum corpus animale
nunc dicitur, quia subditum est animae; spirituale
autem nondum dici potest, quia nondum spiritui
plene subjectum est, quamdiu corrumpi potest: sic
et tunc spirituale vocabitur, cum spiritui atque aeternitati
nulla corruptione resistere poterit.
5.
Aut si adhuc parum videtur esse monstratum,